perditionis, ut scriptura impleatur. 13Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis. 14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. 16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. 18Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: 19et pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. 22Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, 23ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti. 24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 13 (154, 3.)Pater iuste, et mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, (155, 10.)et hi cognoverunt quia tu me misisti: 26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.
1 (156, 1.)Haec sum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 (157, 10.)Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 (158, 1.)Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 (159, 1.)Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dicit eis Quem quaeritis? 5Responderunt ei Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus Ego sum. Stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis. 6Ut ergo dixit eis Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7Iterum ergo eos interrogavit Quem quaeritis? Illi autem dixerunt Iesum Nazarenum. 8Respondit Iesus Dixi vobis quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. 9Ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam. 10 (160, 1.)Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam
dextram: erat autem nomen servo Malchus. 11 (161, 1.)Dixit ergo Iesus