Fuit in emendando quaedam difficultas
INCIPIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM. | |
I. | Ubi dicitur Theophilo primum sermonem iam factum fuisse de operibus et doctrina Christi. |
II. | Ubi exsurgens Petrus in medio fratrum dixit de turba hominum fere CXX. |
III. | Ubi completis diebus pentecosten pariter erant congregati et spiritus sanctus supervenit in eos. |
IIII. | Ubi stans Petrus cum XI levavit vocem suam et locutus est. |
V. | Ubi testimonium Petrus de Iesu Nazareno dicit ad populum. |
VI. | Ubi dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos Quid faciemus, viri fratres: et Petrus ad illos Paenitentiam, inquit, agite. |
VII. | Ubi qui receperunt sermonem eius baptizati sunt. |
VIII. | Ubi Petrus et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam: et de clodo. |
IX. | Ubi Petrus et Iohannes loquentes ad populum: supervenerunt sacerdotes et magistratus templi, tenuerunt Petrum et Iohannem in custodiam eo quod annuntiarent in Iesu resurrectionem. |
X. | Ubi cognoverunt quod Petrus et lohannes homines essent sine litteris et idiotae, et admirabant eos. |
XI. | Ubi dimissi Petrus et Iohannes venerunt ad suos, dixerunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
XII. | Ubi multitudo credentium erat cor et anima una, et erant illis omnia communia. |
XIII. | Ubi Annanias et Saphira fraudaverunt de pretio quod vendiderant et mortui sunt. |
XIIII. | Ubi per manus apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. |
XV. | Ubi exsurgens princeps sacerdotum et qui cum eo erant repleti zelo tenuerunt apostolos et posuerunt illos in custodia publica, illi autem educti ab angelo praedicabant Iesum Christum. |
XVI. | Ubi convocantes apostolos denuntiaverunt eis ne loquerentur de nomine Iesu et dimiserunt eos. |
XVII. | De numero crescentium discipulorum, et murmur Graecorum adversus Hebreos, et electione septem diaconorum. |