Fuit in emendando quaedam difficultas
185
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
XVIII. | De Stephano: plenus gratia et fortitudine signa et prodigia faciebat in populo. |
XIX. | Ubi Stephanus confundit Iudaeos testimoniis legis, illi autem fremebant in eum. |
XX. | Ubi Stephanus repletus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei, et lapidaverunt eum. |
XXI. | De persecutione quae facta est in ecclesia Hierosolymis et Sauli devastatione: et Philippus in Samaria praedicans. |
XXII. | De Simone mago, seducens gentem Samariae. |
XXIII. | Ubi Simon voluit dare pecuniam apostolis dicens Date et mihi hanc potestatem ut cui inposuero manum accipiat spiritum sanctum, et repulerunt eum. |
XXIIII. | Ubi angelus domini loquitur Philippo dicens Surge vade contra meridianum: et dum abisset, obvius est illi quidam Aethiops eunuchus, quem et baptizavit. |
XXV. | Ubi Saulus accipiens a principe epistulas ad Damascum ut vinctos teneret Christianos, et ubi circumfulsit eum lux de caelo. |
XXVI. | Ubi Saulus confundebat Iudaeos qui habitabant Damascum, et ubi in sporta per murum dimissus est. |
XXVII. | Ubi Petrus perambulans sanctos qui erant Lyddae pervenit ad hominem quendam nomine Aeneam paralyticum ab annis octo, quem et sanavit et in Ioppe mulierem nomine Thabitas resuscitavit. |
XXVIII. | De Cornelio centurione qui habitabat Caesaream, qui admonitus ab angelo accersivit ad se Petrum ut eum doceret, et ubi dum orat Petrus vidit caelum apertum et vas quoddam descendens ad terram, in quo erant quadrupedia et volatilia. |
XXIX. | Ubi Cornelius occurrens Petro procedens adoravit eum, et elevavit eum Petrus de terra: interrogavit eum ob quam causam miserit ad eum, et indicavit Cornelius omnia quae ab angelo ei fuerant dicta. |
XXX. | Ubi Petrus aperiens os suum docuit eum omnia de Christo Iesu et vocatione gentium. |
XXXI. | Ubi audierunt apostoli quod et gentes receperunt verbum dei, et Petrus exposuit illis visionem quod viderat de linteo. |
XXXII. | Ubi venerunt prophetae ab Hierosolymis Anthiociam et surrexit unus ex eis nomine Agabus et significabat per spiritum famem magnam futuram: et Herodes rex occidit Iacobum fratrem Iohannis, et Petrum posuit in carcerem. |
24