Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
199
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

angelorum et non custodistis. 54Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum. 55Cum autem esset plenus spiritu sancto, intuens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei, et ait Ecce video caelos apertos et filium hominis a dextris stantem dei. 56Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum, 57et eicientes eum extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus, 58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu, suscipe spiritum meum. 59Positis autem genibus clamavit voce magna dicens Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit. Saulus autem erat consentiens neci eius.

VIII.

1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. 2Curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. 3Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. 4Igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum dei. 5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. 6Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa quae faciebat: 7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos, clamantes voce magna exiebant, 8multi autem paralytici et claudi curati sunt. 9Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum, 40cui ascultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes Hic est virtus dei quae vocatur magna: 11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos. 12Cum ergo credidissent Philippo evangelizanti de regno dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. 13Tunc Simon et ipse credidit, et cum baptizatus esset, adherebat Philippo; videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur. 14Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum dei, miserunt ad illos Petrum et Iohannem. 15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent spiritum sanctum: 16necdum enim in quenquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine domini Iesu. 17Tunc imponebant manus

VII, 54 — VIII, 17.