super illos, et accipiebant spiritum sanctum. 18Cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur spiritus sanctus, optulit eis pecuniam 19dicens Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque inposuero manus accipiat spiritum sanctum. Petrus autem ad eum dixit 20Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum dei existimasti pecunia possideri. 21Non est tibi pars neque sors in sermone hoc: cor enim tuum non est rectum coram deo. 22Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: 23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. 24Respondens autem Simon dixit Precamini vos pro me ad dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. 25Et illi quidem testificati et locuti verbum domini rediebant Hierosolyma, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. 26Angelus autem domini locutus est ad Philippum dicens Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam; haec est deserta. 27Et surgens abiit: et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius, venerat adorare in Hierusalem, 28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam. 29Dixit autem spiritus Philippo Accede et adiunge te ad currum istum. 30Adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam, et dixit Putasne intellegis quae legis? 31Qui ait Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum. 32Locus autem scripturae quem legebat erat hic Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. 33In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? quoniam tolletur a terra vita eius. 34Respondens autem eunuchus Philippo dixit Obsecro te, de quo propheta hoc dicit? de se, an de alio aliquo? 35Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum. 36Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam, et ait eunuchus Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? 38Et iussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39Cum autem ascendissent de aqua, spiritus domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus: ibat enim per viam suam gaudens. 40Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/254
Appearance