Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata est
202
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent: 25accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum summittentes in sporta. 26Cum autem venisset in Hierusalem, temtabat iungere se discipulis: et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. 27Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos, et narravit illis quomodo in via vidisset dominum, et quia locutus est ei, et quomodo Damasco fiducialiter ageret in nomine Iesu. 28Erat autem cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine domini: 29loquebatur quoque et disputabat cum Grecis; illi autem quaerebant occidere illum. 30Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tharsum. 31Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore domini, et consolatione sancti spiritus replebatur. 32Factum est autem ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae. 33Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto, qui erat paralyticus. 34Et ait illi Petrus Aeneas, sanat te dominus Iesus Christus: surge et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35Et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae, qui conversi sunt ad dominum. 36In Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabita, quae interpretata dicitur Dorca: haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat. 37Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur: quam cum lavissent, posuerunt eam in cenaculo. 38Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes Ne pigriteris venire usque ad nos. 39Exsurgens autem Petrus venit cum illis: et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum, et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorca. 40Eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit, et conversus ad corpus dixit Tabita, surge. At illa aperuit oculos suos, et viso Petro resedit. 41Dans autem illi manum erexit eam, et cum vocasset sanctos et viduas, adsignavit eam vivam. 42Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in domino. 43Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.

X.

1Vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, 2religiosus et timens deum cum omni domo

IX, 25 — X, 2.