Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/263

E Wikisource
Haec pagina emendata est
209
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

enim sua generatione cum administrasset voluntati dei, dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem: 37quem vero deus suscitavit, non vidit corruptionem. 38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur: 39ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari, in hoc omnis qui credit iustificatur. 40Videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 41Videte, contemtores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis si quis enarraverit vobis. 42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban, qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia dei. 44Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum domini. 45Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes. 46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt Vobis oportebat primum loqui verbum dei: sed quoniam repulistis illud et indignos vos deiudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. 47Sic enim praecepit nobis dominus Posui te in lumen gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. 48Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam: 49disseminabatur autem verbum domini in universam regionem. 50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis, et excitaverunt seditionem in Paulum et Barnaban, et eiecerunt eos de finibus suis. 51At illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium: 52discipuli quoque replebantur gaudio et spiritu sancto.

XIV.

1Factum est autem in Iconio ut simul introirent in synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederent Iudaeorum et Grecorum copiosa multitudo. 2Qui vero incredibiles fuerant Iudaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. 3Multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4Divisa est autem multitudo civitatis, et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. 5Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis adfligerent et lapidarent eos, 6intellegentes confugerunt ad civitates Lycao-

XIII, 37 — XIV, 6.


27