Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est
210
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM


niae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. 7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 8Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret, 9dixit magna voce Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 10Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice dicentes Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos, 11et vocabant Barnaban Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi: 12sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante ianuas adferens, cum populis volebat sacrificare. 13Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes 14et dicentes Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus similes vobis homines, adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad deum vivum, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, 15qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas, 16et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens, de caelo dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra. 17Et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18Supervenerunt autem quidam ab Anthiocia et Iconio ludaei, et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. 19Circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Anthiociam, 21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. 22Et cum coustituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orantes cum ieiunationibus commendaverunt eos domino in quem crediderunt. 23Transeuntesque Pisidiam venerunt in Pamphiliam, 24et loquentes in Pergen verbum domini descenderunt in Attaliam, 25et inde navigaverunt Anthiociam, unde erant traditi gratiae dei in opus quod compleverunt. 26Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset dominus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

XV.

1Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi, non potestis salvi fieri. 2Facta ergo

XIV, 1 — XV, 2.