seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex aliis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione. 3Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam, narrantes conversationem gentium, et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus, adnuntiantes quanta deus fecisset cum illis. 5Surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Mosi: 6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc. 7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere. 8Et qui novit corda deus testimonium perhibuit dans illis sanctum spiritum sicut et nobis, 9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10Nunc ergo quid temtatis deum, inponere iugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? 11Sed per gratiam domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi. 12Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabau et Paulum narrantes quanta fecisset deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens Viri fratres, audite me. 14Simon narravit quemadmodum primum deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15Et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est 16Post haec revertar et aedificabo tabernaculum quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud, 17ut requirant ceteri hominum dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit dominus faciens haec. 18Notum a saeculo est domino opus suum. 19Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad dominum, 20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. 21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22Tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia elegere viros ex eis et mittere Anthiociam cum Paulo et Barnaba, Iudam qui cognominatur Barsabbas et Silam, viros primos in fratribus, 23scribentes per manus eorum Apostoli et seniores fratres his qui sunt Anthiociae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem. 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, 25placuit nobis collectis in unum elegere viros et mittere ad vos cum carissimis