Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/27

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
xix
PROLEGOMENA


sum est quin asterisco notaremus et quid vel quo modo in codice scriptum esset accuratissime indicaremus in indice sub numero XIX.
  Per compendium quaecumque scripta sunt[1]), sive in textu sive in praefationibus argumentis capitulis, ea plene scripta edidimus. Quod idem fecimus in compendiis aliquot quae in titulis atque subscriptionibus locum habent, ut inc sive incp pro incipit, expl pro explicit sive expliciunt, ut capitulis Matthaei inscriptum est incp capitula lec sec mat, ut apos pro apostoli, epist pro epistula invenitur. Scilicet eadem in ipso codice alibi plene scripta sunt nec quidquam habent quod quomodo resolvas dubites. Ubicumque vero compendium peculiare aut grave esse visum est, id in titulis atque subscriptionibus retinuimus, sin est in textu[2]), tractavimus in indice sub numero XIX.


XI.


  Interpunctionem, quae nobis dici solet, in codice non esse, iam supra est dictum. Hinc videndum est ne codicis auctoritate temere utaris ubi distinctio dubia est. Ubi vero pro ratione stichometrica apparet quomodo is qui codicem exaravit textum distinxerit, id curiose observavimus. Pertinent huc loci fere hi, quos vario modo interpungi constat.

Lc 9, 27. vere cum sunt, non cum vobis coniunctum est.
Lc 12, 53. post dividentur distinctum est.
Ioh 16, 8. ille cum arguet, non cum venerit coniunctum est.
Ioh 16, 8. Et cum venerit | ille arguet etc.
Rom 6, 10. quod enim mortuus est | peccato mortuus est semel.
1 Co 14, 33. sicut in omnibus ecclesiis | sanctorum | mulieres in ecclesia taceant
Gal 4, 14. codex ita vobis iam pridem | et temptationem vestram | in carne mea non spraevistis | neque respuistis |
Gal 4, 31 seq. non sumus ancillae filii | sed liberae | qua libertate nos xps liberavit | state et nolite iterum |
Col 1, 11 sq. in omni patientia et longa | nimitate cum gaudio | gratias agentes patri |
Col 2, 1 5. traduxit confidenter | palam triumphans | illos in semet ipso |
Col 3, 16. abundanter | in omni sapientia docentes | et commonentes | vosmet ipsos |
1 Thess 1, 2. -riam facientes in orationibus | nostris | sine intermissione memo | res operis fidei vestrae |
________________________
  1. ) Cf. supra Nr. VI.
  2. ) Cf. Mc 11, 33. 12, 37.
c*