- 2 Tim 4, 5. tu vero vigila in omnibus | labora opus fac evangelistae |
- Heb 11, 1. est autem fides | sperandorum substantia | rerum argumentum non parentum |
Cf. etiam Mc 3, 10.
De veteribus textus sectionibus dicendum est, quarum duo genera, utrumque antiquissimum, in codice Amiatino habentur: alterum quod Ammonii atque Eusebii studiis debetur, in evangelico tantum textu conspicuum, alterum capitulorum sive brevium, tum in evangeliis tum in reliquis libris adhibitum. Illud quod attinet, quum nec tabulas decem canonum Eusebii nec numeros in evangeliorum margine positos ex ipso oodice transscriptos haberem, secutus sum Fuldensem codicem saeculi VI. quemadmodum Lachmannus exscripsit. Qua re non vereor ne codici Amiatino aliena supposuerim. Quum enim canones isti in veteribus libris perraro variant, Fuldensis vero liber proxime ad Amiatini aetatem accedit, tum paucis locis iis quibus variant, ut in extremis sectionibus Marci et Lucae, id ipsum quod codex tuetur accurate notatum habui. Praeterea tabulae canonum Eusebii in codice Amiatino ita formatae sunt ut unaquaeque tabula variis auratis coloratisque columnis constet, columnae vero coniungantur arcubus, quorum exteriores mediis maiores auroque et ipsi atque coloribus ornati sunt. In margine autem textus continui non modo sectiones prout in unoquoque evangelio se excipiunt cum canone ad quem quaeque pertinet notantur, sed insuper adduntur ipsae reliquorum evangeliorum sectiones congruentes, ut ad Mc 16, 8. non modo Mc CCXXXIII, sed etiam Mt CCCLIIIII. et Lc CCCXXXVIII. appositum est. II
Porro capitula sive breves satis habui ex indice singulis libris praemisso describere, cuius ope facile singuli ad quos pertinent textus continui loci inveniuntur: praeterquam hi aliunde satis noti sunt[1]). Propter capitulationem vero de omnibus epistulis editioni nostrae insertam in epistulis Pauli Fuldenses numeros adscripsi, mutatis paucis ubi Amiatinum a Fuldensi libro discrepare patebat. Idem continuavi in catholicis epistulis. Neque vero aliter codex in actibus apostolorum habet aut in
________________________
- ↑ ) Prae ceteris vide Ios. Mar. Thomasii Opp. omnia. T. I. Romae MDCCXLVII. ubi bibliorum latinorum veteres tituli, sectiones et similia, adhibitis multis veteribus libris manuscriptis, pertractantur. Ab hoc Thomasii libro proficiscendum erit, si quis istorum capitulorum rationes ulterius indagare voluerit.