LIBER ACTUUM APOSTOLORUM 229 extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses, ^^ si passibilis Christus , si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus. ^* Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit Insanis , Pau)e : multae te litterae ad insaniam convertunt. ^^ Ait Paulus Non insanio , optime Feste, sed ve- ritatis et sobrietatis verba loquor. ^^ Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror; neque enim in angulo quicquam horum gestum est. ^ Credis, rex Agrippa, prophe- tis? Scio quia credis. ^^ Agrippa autem ad Paulum In modico suades me Christianum fieri. '^ Et Pauhis Opto apud deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum, exceptis vincuhs his. ^^ Et exsurrexit rex et prae- ses et Bernice et qui adsidebant eis, ^^ et cum secessissent, loqueban- tur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid fecit homo iste. '^^ Agrippa autem Festo dixit Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem. XXVII. ^ Ut autem iudicatum est eum navigare in ItaKam, et tradi Paulum cum rehquis custodiis centurioni nomine luho cohortis Augustae , ^ ascen- dentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca,, egressi sumus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessaloni- cense. ^ Sequenti autem die devenimus Sidonem : humane autem tractans luUus Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. * Et inde cum sustuhssemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii, ^ et pelagus Cihciae et Pamphyhae navigantes venimus Ly- stram quae est Cihciae. ^ Et ibi inveniens centurio navem alexandrinam - navigantem in Itaham, transposuit nos in eam. ^ Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cium prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae secundum Salmonem, ^ et vix iuxta navi- gantes venimus in locum quendam qui vocatur "Boni portus, cui iuxta erat civitas Thalassa. ^ Multo autem tempore peracto , et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset , consolabatur Paulus ^^ dicens eis Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. " Centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur. '^ Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consihura navigare inde, si quo modo XXVI, 23 — XXVII, 12.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/283
Appearance