apocalypsi, quae, etsi nulliis index praemissus est, pariter atque in Fuldensi codice aliisque in capitula viginti quinque describitur.
Praeterea per epistulas Paulinas in margine plerumque indicantur libri Veteris Testamenti quorum auctoritate apostolus utitur. Ita fit 2 Cor. 6, 16. ubi in esaia adscriptum est, quod quum rarissimum esse dicebat Fleckius graviter falsus est; item Gal. 3, 20. ubi in margine additur in habacuc prop. Quae quidem notationes, a Bandinio antiquissimae manui tributae, a correctore nisi fallor omnes profectae sunt.
Iam Ferd. Flor. Fleckium ante decennium et quod excedit in excutiendo codice Amiatino operam collocasse, supra significatum est. Postquam anno 1837. in Anecdotis suis maximam partem sacris in itineribus italicis et gallicis collectis argumenta librorum Novi Testamenti publicavit, additis variantium lectionum speciminibus, pag. 163 — 188., tribus annis post versionis Novi Testamenti vulgatae editionem paravit cum variantibus in margine lectionibus codicis Amiatini, praemissa commentatione[1]) de eodem codice.
Qua re quod tanti thesauri sacri memoriam inter viros doctos maxime Germaniae instauravit, id grave est laudeque dignum: Bandinii enim libri· qui huc valent apud nos rarissimi sunt. In lectionibus vero codicis exscribendis tam infeliciter ille versatus est ut quoties quantoque opere erraverit vix sit credibile. Memini enim in Tregellii exemplari (cf. supra) enumerationem errorum Fleckii me videre, quorum summa numerum millenarium longe excedebat[2]). Quem equidem numerum pro ea quae inter Tregellii atque meam collationem est ratione non raodo non minuere sed etiam augere debebo. Quae vitiositas, quamvis vix ulla pagina immunis sit, passim maior passim minor est. Hoc inde factum videtur quod tres in excerpendo codice non eadem illi diligentia vel potius indiligentia laboraverunt: videtur vero ipse Fleckius in describendis iis quae a duobus amicis tradita habebat saepe falsus esse. Sunt autem erroris varii ac fere omnes qui cogitari possunt modi in libro Fleckii[3]). Ut enim innumeros locos quibus a vulgata editione
________________________
- ↑ ) Ea commentatio plerumque ad verbum ex Bandinio fluxit.
- ↑ ) Ita in Matthaeo numeravit 139, in Marco 82, in Luca 123, in Iohanne 77, in actis 122, in epistula ad Romanos 76, in 1. ad Corinthios 96, in apocalypsi 119, in epistulis catholicis 55.
- ↑ ) Praeterea videndum est ne quis frequentissimis erroribus typographicis, quos Fleckius plerumque Essium secutus in ipso vulgato textu edidit, ad codicem