Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/304

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

250 EPISTULA AD ROMANOS ut fructificarent morti : ^ nunc autem soluti sumus a lege ' morientes in quo detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetu- state litterae. '^ Quid ergo dicimus? lex peccatum est? Absit: sed pec- catum non cognovi nisi per legem; nam concupisceutiam nesciebam uisi lex diceret Non concupisces. ^ Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam : sine lege enim peccatum mortuum erat. ® Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit, ^*' ego autem mortuus sum, et inventum est mibi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mor- tem. ^^ Nam peccatum * occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit. ^ Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. ^^ Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. H (18) ggjj^yg gjyjjj quod lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, ve- nundatus sub peccato. ^ Quod enim operor, non intellego: non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. ® Si autem quod nolo illud facio, consentio legi quoniam bona: " nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum. ^ Scio enim quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio: ^^ non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago. ^ Si autem quod nolo, illud fa- cio, non ego operor illud sed quod inhabitat in me peccatum. ^' Inve- nio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet: ^ condelector enim legi dei secundum interiorem hominem , '^ video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. ^ Infelix ego homo: quis me hberavit de corpore mortis huius? - Gratia dei per lesum Christum dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati, VIII. ^ Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo lesu, qui non secundum carnem ambulant. ^ Lex enim spiritus vitae in Christo lesu Hberavit me a lege peccati et mortis. ^ Nam quod inpossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus fihum suum mittens in si- mihtudinem carnis peccati et propter peccatum damnavit peccatura in carne , * ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem VII, 6 — VIII, 4.