256 EPISTULA AD ROMANOS obsequium vestrum. ^ Et nolite conformari huic saeculo, sed reforma- mini in novitate sensus vestri , ut probetis quae sit voluntas dei bona " placens et perfecta. ^ ^*^^ Dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos, non phis sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut divisit deus mensuram fidei.
- ^*^^Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem
membra non eundem actum habent, ^ita multi unum corpus sumus in Christo , singuli autem alter alterius membra , ^ habentes autem dona- tiones secundum gratiam quae data est nobis diflferentes, sive prophe- tiam secundum rationem fidei, '^ sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina , ^ qui exortatur in exortando, qui tribuit in sim- plicitate, qui praeest in soUicitudine, qui miseretur in hilaritate. ^Dilectio sine simulatione. Odientes malum , adherentes bono , ^^ caritatem fra- ternitatis invicem diiigentes, honore invicem praevenientes , " soUicitu- dine non pigri, spiritu ferventes, domino servientes, ^^ spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, ^ memoriis sanctorum com- municantes, hospitalitatem sectantes. ^* Benedicite persequentibus, bene- dicite et noHte maledicere. ^^ Gaudere cum gaudentibus, flere cum flen- tibus. ^^ Id ipsum invicem sentientes, non alta sapientes , sed humilibus consentientes : noHte esse prudentes aput vosmet ipsos. ^^ NuUi malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram deo sed etiam coram omnibus hominibus; ^^ si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes ; ^^ non vosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae: scriptum est enim Mihi vindictam, ego retribuam, dicit dominus. ^*^ Sed si esurierit inimicus tuus, ciba iUum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens carbones ignis congeres supra caput eius. ^' NoU vinci a malo, sed vince in bono malum. XIII. 1 (43) Omnis anima potestatibus subUmioribus subdita sit. Non esl enim potestas nisi a deo : quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. ^ Ita- que qui resistit potestati, dei ' ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi dampnatioaem adquirunt. ^ Nam principes non sunt timori boni operis sed maU. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et ha- bebis laudem ex iUa : '* dei enim minister est tibi in bonum. Si autem male feceris, time: non enim sine causa gladium portat: dei enim mi- nister est, vindex in iram ei qui malum agit. ^ Ideo necessitate subditi estote, non sohim propter iram sed et propter conscientiara. ^ Ideo enini XII, 2 - XIII, 6. f