Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/311

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD ROMANOS 257 et tributa praestatis: ministri enim dei sunt, in hoc ipsum servientes. ' (4*) Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vecti- gal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. ® Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem im- plevit. ^Nam Non adulterabis, Non occides, Non furaveris, Non concu- piscis, et si quod est aUud mandatum , in hoc verbo instauratur Diliges proximum tuum sicut te ipsum. ^^ Dilectio proximi mahim non opera- tur: plenitudo ergo legis est dilectio. ^^ '*^> Et hoc scientes tempus; quia hora est iam nos de somno surgere : nunc autem * propior est nostra salus quam cum credidimus. ^^Nox praecessit, dies autem adpropiavit: abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur armis lucis. ^^ Sicut in die honeste ambulemus, non in comesationibus et ebrietatibus, non in cubiUbus et inpudicitiis , non in contentione et aemulatione ; * sed in- duimini dominum lesum Christum , ^**^ et carnis curam ne feceritis in desideriis. XIV. ^ Infirmum autem in fide adsumite, non in disceptationibus cogitatio- num. ^ AUus enim credit manducare omnia : qui autem infirmus est, holus manducet. ^ Is qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim iUum adsumpsit.

  • Tu quis es qui iudices aUenum servum? Suo domino stat aut cadit:

stabit autem, potens est enim deus statuere iUum. ^ Nam aUus iudicat diem plus inter diem, aUus iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. ^ Qui sapit diem, domino sapit, et qui manducat, do- mino manducat: gratias enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat et gratias agit deo. '^ '*'^ Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. ^ Sive enim vivimus, domino vivimus; sive mo- rimur, domino morimur: sive ergo vivimus sive morimur, domini sumus. 9 (48) jjj jjQg enim Christus et mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. ^^ Tu autem quid iudicas fratrem tuum ' ? aut tu quare spernis fratrem tuum '?Omnes enim stabimus ante tribunal dei. ^^ Scriptum est enim Vivo ego, dicit dominus, quoniam mihi 'flectetur

  • omne genu, et omnis lingua confitebitur deo. ^^ Itaque unusquisque no-

strum pro se rationem reddet deo. ^ Non ergo ampUus invicem iudi - cemus, sed iudicate hoc magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scan- dalum. * ^*^^ Scio et confido in domino lesu quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, iUi commune est. XIII, 7 — XIV, 14. 33