Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/333

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD CORINTHIOS I. 279 ergo est praedicatio nostra, inanis ergo est et fides vestra, ^invenimur autem et falsi testes dei, quoniam testimonium diximus adversus deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si mortui uon resur- gunt, ^^neque Christus resurrexit. ^ Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris: ^ ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. ^ Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiHores sumus omnibus hominibus. ^Nunc au- tem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. ^^ Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. ^^ Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo onmes * vivificabuntur. ^•^ Unusquisque autem iu suo ordine: primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu eius, '^* deiude finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. ^^ Oportet autem illum regnare donec ponat 'inimicos sub pedibus eius. ^® Novissima autem iuimica destruetur mors. ^^ Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat Omnia subiecta sunt ei, sine dubio prae- ter eum qui subiecit ei omnia : ^^ cum autem subiecta fuerint ilH omnia, tunc ipse filius subiectus erit ilU qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. ^^ AHoquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro iHis? ^° Ut quid et nos perecHtamur omni hora? ^' Cotidie morior propter vestram gloriam , fratres , quam habeo in Christo lesu domino nostro. ^^ Si se- cundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. ^•^ NoHte seduci. Corrumpunt mores bonos conloquia mala. "^^ Evigilate iuste et noHte peccare: ignorantiam dei enim quidam habent. Ad re- verentiam vobis loquor. '^^ Sed dicet ahquis Quomodo resurgunt mor- tui? quaU autem corpore veniunt? ^^lnsipiens, tu quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur: ^^ et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum ut puta tritici aut aHcuius ce- terorum: ^ deus autem dat iHi corpus sicut voluit, et unicuique semi- num proprium corpus. ^® Non omnis caro eadem caro , sed aHa homi- num aHa pecorum, aHa caro volucrum, aHa autem piscium. ^'^Etcorpora caelestia, et corpora terrestria: sed aUa quidem caelestium gloria, aHa autem terrestrium. *' AHa claritas soHs, aHa claritas lunae, aHa claritas stellarum: stella enim a steHa diflFert in claritate. *^ Sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione : *^ semi- natur in ignobihtate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute : ** seminatur corpus animale , surgit corpus spiritale. Si est XV, 15 — 44. k