Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/338

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA AD CORINTHIOS SECUNDA. I. r aulus apostolus lesu Christi per voluntatem dei et Timotheus frater ecclesiae dei quae est Corinthi, cum sanctis omnibus qui suut in universa Achaia. ^ Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. ^ Benedictus deus et pater domini nostri lesu Christi, pater misericordiarum et deus totius consolationis , * qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni praessura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a deo ; ^ quo- niam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abun- dat consolatio nostra. ^ Sive autem tribulamur , pro vestra * exortatione et salute: sive consolamur, pro vestra consolatione, quae * operatur in 'tollerantia earundem passionum quas et nos patimur, et spes nostra firma pro vobis , ^ scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eri- tis et consolationis. ^ ^^' Non enim volumus vos igndrare, fratres, de tri- bulatione nostra quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem , ita ut taederet nos etiam vivere : ^ sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in *nobis sed in deo, qui suscitat mortuos, ^*^ qui de tantis periculis eripuit nos et eruet, in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, '" adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut ex multarum facierum eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis. ^Nam glo- ria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplici- tate et sinceritate dei, et non *sapientia carnah, sed in gratia dei con- versati sumus in mundo , abundantius autem ad vos. ^ ^^^ Non enim aUa scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis: spero autem quod usque in finem cognoscetis, ^* sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die domini nostri lesu Christi. ^^ Et hac confidentia volui prius venire ad vos , ut secundam gratiam haberetis, ^^et per vos transire in Machedoniam, et iterum a Mache- donia venire ad vos et a vobis deduci in ludaeam. ^ Cum ' ergo I, 1 — 17.