Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxviii
PROLEGOMENA

Fit vero etiam ut singulare atque ab aetate Romana alienissimum habeatur quod ab ipsorum antiquorum Romanorum scriptis minime abesset nisi scioli homines medii aevi ex codicibus suis illud exsulare iussissent.
  Quae quum ita sint, quicquid antiquissimorum monumentorum ad nostra usque tempora pervenit, non ad sensum nostrum grammaticum aut ad Ciceronianam quae videtur consuetudinem iudicandum est, sed omni studio circumspecteque examinandum, ut quae per plura saecula hominibus latinis, non mediocri illis quidem ingenio, ratio placuerit discamus, indeque ad ea quae propter defectum monumentorum idoneorum nescimus caute concludamus.
  Prae aliis qui nostra aetate hoc litterarum genus excoluerunt nominandus est Franc. Ios. Mone, qui nuper missas latinas et graecas, quemadmodum a secundo inde saeculo usque ad sextum in publico usu erant, ex vetustis membranis eruit docteque illustravit[1]).
  Missarum istarum quum similem naturam capitulorum indices in codice nostro habeant, tum nec in ipso sacro textu reliquisque additamentis desunt quae utiliter adhibeantur ad latinitatem priorum p. Chr. saeculorum accurate cognoscendam. Id quod exemplis aliquot probare facile erit. Afferam autem primum eiusmodi quae probent quae codicis nostri orthographia sit, a libris impressis plerisque satis discrepans.

b et v promiscue ponuntur: brabium, beneficiis pro venef., corbos, angariaberit, vocaveris (pro -beris) etc[2])
b et p inter se commutantur: scribsi, nubta, optulerunt, optinere.
c pro qu ponitur: cotidie, cotidianus, secuntur, stercuhnum. Item c pro ch, rursusque ch pro c: clamyde, simulacra, Machedonia, sepulchra.
Item c pro g: tricesimus, rursusque g pro c: gahiculas. Item c pro t: solacium, Porcium, contionabatur.
d et t promiscue adhibentur: adhuc athuc, aput apud, adque atque, ahud ahut, quadriduanum.
f saepissime pro ph legitur: profeta, philosofiam, orfanos, Efesum, Eufrate, Farisaei. Rursus ph pro f: Phafum, Ephafroditum. Item f pro ff: insuflatione.
g pro ch est: didragma. Item pro gu: ungentum (contra est intinguat). Duplicatur: suggillet.
h saepissime syllabis sive primis sive mediis praefigitur: harena, harundinem, his (pro is), holeribus, habundantius; nihilhominus, ex-
________________________
  1. ) Lateinische und griechische Messen aus dem zweiten bis sechslen Jahrhundert. Herausgegeben von Franz Joseph Mone. Mit einer Schrifttafel. Francfurt a. M. 1850.
  2. ) Passim ea commutatio in editionem Clementinam transisse videtur, ut Mt 4, 6. mandavit Rom 8, 32. donavit.