318 EPISTULA AD PHILIPPENSES ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. ^ Scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari et esurire et paenuriam pati. "^ Omnia possum in eo qui me confortat. * Verum tamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. ^ '^^^ Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a ' Machedonia , nuUa mihi ecclesia communicavit in ratione dali et ac- cepti nisi vos soli, ^^ quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. '"'^Non "quaero datum, sed requiro fructum abundantem in 'ra- tionem vestram. ^ ^"^ Habeo autem omnia et abundo : repletus sum ac- ceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acce- ptam placentem deo. ^^ Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo lesu. ^^ Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum, amen. ^' '^®' Salutate omnem sanctum in Christo lesu. ^^ Salutant vos qui mecum sunt fratres. ^^^^ Sa- lutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. '^ Gratia domini lesu Christi cum spiritu vestro, amen. EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSES.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/372
Appearance