EPISTULA AD THESSALONICENSES I. 339 adimntiante nobis fidem et caiitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre sicut nos quoque vos, ■^ ideo consoJati sumus , fratres , in vobis in omni necessitate et tribula- tione nostra per vestram fidem , '^ quoniam nunc vivimus , si vos statis in domino. ^ ^^^' Quam enim gratiarum actionem possumus deo retri- buere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante deum nostrum , ^" nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem ve- stram et compleamus ea quae desunt fidei vestrae? ^ Ipse autem deus et pater noster et dominus lesus dirigat viam nostram ad vos : ^ vos autem 'multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vobis , "^ ad confirraanda corda vestra sine quaerella in sanctitate ante deum et patrem nostrum in adventum do- mini nostri lesu cum omnibus sanctis eius. Amen. IV. 1 (13) j)g QgjQPQ ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in domino lesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat am- bulare et placere deo, sicut et ambulatis, ut et abundetis magis. ^ Sci- tis enim quae praecepta dederimus vobis per dominum lesum. "* '^*' Haec est enim voluntas dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornica- tione, '* ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in *sanctifi- catione ethonore, ^ non in passione desiderii, sicut et gentes quae igno- rant deum , ® ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est domiuus de his omnibus, sicut prae- diximus vobis et testificati sumus. ^ Non enim vocavit nos deus in in- munditia sed in sanctificatione. ^ Itaque qui haec spernit, non hominem spernit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in vobis. ^ ^^^^ De caritate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis: ipsi enim vos a deo didicistis ut diligatis invicem : '"' etenim facitis illud in omnes fratres in universa Machedonia. ^^^^ Rogamus autem vos, fra- tres, ut abundetis magis .^ et operam detis ut quieti sitis et vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ^ et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desi- deritis. ^'^ ^"' Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. '"'^ Si enim cre- dimus quod lesus mortuus est et resurrexit, ita et deus eos qui dor- mierunt per lesum adducet cum eo. ^^ lioc enim vobis dicimus in verbo domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum domini, in, 1 — IV, 15. 42
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/383
Appearance