Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

330 EPISTULA AD THESSALONICENSES I. non praeveniemus eos qui dormierunt , ^^ quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi, " deinde nos qui vivimus, qui relin- quimur, simul rapiemur cura illis in nubibus obviam domino in aera, et sic semper cum domino erimus. ^** Itaque consolamini invicem verbis istis. V. ^ ^^^' De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scri- bamus vobis : ^ ipsi enim diligenter scitis quia dies domini sicut fur in nocte ita veniet. ^ Cum enim dixerint Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4(i9)yQg autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fiir conpraehendat : ^ omnes vos filii lucis estis et filii diei ; non sumus noctis neque tenebrarum. ^ *^*' Igitur non dormiamus sicut ceteri , sed vigilemus et sobrii simus. '^ Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. ^ Nos autem, qui diei sumus , sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis, ^ quoniam non posuit nos deus iu iram, sed in adquisitionem salutis per dominum no- strum lesum Christum, ""^ qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus. ^^ Propter quod consolamini in- vicem , et aedificate alterutrum , sicut et facitis. ^ ^^*^ Rogamus autem, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in do- mino et monent vos, "* ut "habeatis illos abundantius in caritate pro- pter opus illorum. Pacem habete cum eis. * Rogamus autem vos, fra- tres, corripite inquietos, consolamini pusillianimes , suscipite 'infirmos, patientes estote ad omnes. ^ Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini et *invicem et in omnes. ^ Semper gaudete , ^ sine intermissione orate , ^*^ in omnibus gratias agite : haec enim voluntas dei est in Christo lesu in omnibus vobis. 19 02) Spiritum nolite extinguere , ^° prophetias nolite spernere : ^' omnia autem probate, quod bonum est tenete, ^ ab omni specie mala absti- nete vos. ^^ '^^' Ipse autem deus pacis sanctificet vos per omnia, et in- teger spiritus vester et anima et corpus sine quaerella in adventu do- mini nostri lesu Christi servetur. ^* Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet. "^^ *^*' Fratres, orate pro nobis. ^® Salutate fratres omnes in osculo sancto. ^ ^^^' Adiuro vos per dominum , ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus. ^^ Gratia domini nostri lesu Christi vobiscum. EXPLICIT AD THESSALONIGENSES P^