INCIPIT AD PHILEMONEM. rhilemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo eius. Scribit autem ei a Roma de carcere per Onesimuni acolotum. EXPLICIT. » INCIPIUNT CAPITULA. I. De Philemone et Appia et Arcippo et domeslica ecclesia eius. II. De Philemone et apostolo pro eo in orationibus semper memo riam *facientem. III. De apostolo sene et vincto Philemoni imperante eundemque pariter obsecrante pro Onesimo servo ipsius, et parari sibi hospitium commendante. IV. De Ephafra concaptivo apostoH et Marco et Aristharco et Dema et Luca adiutoribus Pauli. EXPLICIUNT CAPITULA. INCIPIT EPISTULA. Paulus vinctus lesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto adiutori nostro et Appiae sorori et Arcippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. Gratias ago deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens caritatem tuam et fidem quam habes in domino lesu et in omnes sanctos, ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitionem omnis boni in Christo lesu. Gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fidur ciam habens in Christo lesu imperandi tibi quod ad rem pertinet,
propter caritatem magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus lesu Christi. Obsecro te de meo fiho, quem genui