352 EPISTULA AD PIIILEMONEM in vinculis, Onesimo, ^' qui tibi aliquando inutilis fuil, nunc autem et tibi et mihi utilis, ^^ quem remisi: tu autem illum, id est mea viscera, suscipe. " Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi mini- straret in vincuhs evangehi : * sine consiho autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. '^For- sitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes, ^*' iam non ut servum, sed plus servo carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in domino. " Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: ^ si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi inputa. ^ Ego Paulus scribsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes. ^'^lta, frater, ego *te fruar in domino: refice viscera mea in domino. ^' Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies. ^^ Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vo- bis. ^^ '*' Salutat te Epaphras ' concaptivus meus in Christo lesu, ^ Mar- cus , Aristarchus , Demas , Lucas , adiutores mei ^^ Gratia domini nostri lesu Christi cum spiritu vestro, amen. EXPLICIT AD PHILEMONEM.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/406
Appearance