Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxxv
PROLEGOMENA



Liber actuum apostolorum.

XLI. elegere: fuerat eligere, sed iam prima ut videtur manus reposuit elegere | LXI. secundum: codex inepte fecerunt | LXII. inter Caesari et Felici erasa est littera | LXIX. manu: codex manum | LXX. Alexandrinam: codex alexandrinam 1, 17. qui connumeratus: codex quia connumeratus | 1, 26. Mathiam: correctum est Matthiam | 2, 7. omnes ecce: ita in codice legitur; sed sub omn superest vestigium vocis ecce: primum igitur librarius ecce omnes scripturus erat | 2, 9. et Iudaeam: corrector improbavit et | 4, 13. constantiam: pr. m. constatiam | 4, 20. possumus quae: codex possumus nos quae | 4, 27. enim: appositum est in margine | 4, 28. consilium: additur in margine tuum | 5, 5. expiravit: altera manus scripsit exspiravit, quod v. 10. ipsa prima manus habet | 5, 31. Israhel: codex h. l. isrl. Item alibi passim | 5, 34. homines: hoc eraso corrector scripsit apostolos | 6, 10. loquebatur: corrector addidit propter quod redarguerentur ab eo cum omni fiducia. Quod ita fecit ut priora usque redargue ipsi textui apponeret, reliqua in superiore margine suppleret. Vide supra pag. XV. | 7, 2. in Mesopotamia: sic secunda manus; prima Mesopotamiam. Vide supra pag. XV. | 7, 19. patres: corrector addidit nostros | 7, 22. est: super lineam positum est | 7, 44. patribus: correctum est cum patribus | 7, 51. duri: i in rasura, ipsa prima ut videtur manu, rescriptum est. Videtur ante fuisse dura | 7, 52. cuius nunc: codex cuius vos nunc ] 8, 19. ad eum dixit: corrector poni vult dixit ad eum | 8, 36. Post hunc versum corrector signuni posuit, ad quod respiciens sub textu haec supplevit Dixit Philippus Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait Credo dei filium esse Iesum Christum | 9, 2. ad Damascum: corrector pro ad scripsit in | 9, 4. Post hunc versum corrector addidit Durum tibi est contra stimulum calcitrare | 10, 4. Qui es: corrector Quid est | 10, 5 et 22. arcessi (vide contra ad 13, 7.): corrector accersi, item 10, 22. ex arcessire corrector fecit accersire. Nihil mutavit v. 29. | 11, 25. autem Tharsum: corrector autem Barnabas Tarsum | 11, 28. in universo orbe: corrector in universum orbem | 12, 4. tradens: recentior manus tradensque | 13, 7. accersitis: correctum est arcessitis | 13, 8. proconsulem: codex proconsule | 13, 10. filius: corrector filii. Ibidem omni: corrector omnis | 13, 13. cum eo: corrector addidit erant | 13, 29. scripta: corrector addidit sunt | 13, 32. eam: primum fuerat ea, sed correctum est ea | 14, 1. crederent: secunda manus crederet | 14, 4. autem: suppletum est | 15, 2. quidam: corrector quidem; nescio quid sibi voluerit | 15, 22. Barsabbas: sic in
e*