Prooemium | Epistula Hieronymi ad Damasum |
I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI | XVII | XVIII | XIX |
In itineribus meis, quae per quinquennium nuper non sine summo favore Friderici Augusti clementissimi Saxoniae regis suscepi, inprimis id agebam ut antiquissima monumenta sive graeca sive latina quae ad textum librorum sacrorum spectarent ubique terrarum investigarem atque ex bibliothecarum pulvere in publicam lucem protraherem. Quorum in numero latinus eminet liber olim Amiatinus nunc Laurentianus: qui quod ad nostra usque tempora pervenerit, singulari divinae providentiae beneficio debemus. Hieronymi enim ille interpretationem biblicam non plus centum et viginti annos post ipsius Hieronymi mortem scriptam continet. Qua re ut omnes codices eiusdem interpretationis testes antiquitatis laude superat, ita tanta conspicuus est scripturae sinceritate ut prae ceteris omnibus Hieronymianae veritatis vindex sit habendus.
Quem codicem quum exeunte fere saeculo decimo octavo A. M. Bandinius docte ac sollerter descripsisset, anno huius saeculi tricesimo tertio Ferd. Flor. Fleck cum vulgato textu partim ipse contulit partim per amicos conferendum curavit. Quod quum quam exigua illi fide fecissent dudum mihi dubium non esset, nequedum alius quisquam inventus esset qui tantum rei Christianae thesaurum in litterarum usum converteret, accurate religioseque illius tractandi magnum me tenebat desiderium quum auctumno anni 1843. Italiam perlustrans Florentiam adibam. Cui desiderio ut plene satisfacerem, clarissimorum bibhothecae Laurentianae custodum del Furia patris et fihi liberalitas fecit. Quid quod ipse magnus dux Leopoldus, dignus gloria Medicaeorum principum, labores meos patrocinio suo haud indignos habuit.
Iamvero pretiosissimi libri manuscripti parte ea quae Novum Testamentum continet dihgenter excussa, talis textus eius ratio tantaque auctoritas esse videbatur ut totum qualis esset typis exscribendo ipsi ecclesiae Christianae gratum me facturum spes esset. Ad quod opus antequam accederem, opportunum hoc accidit quod Sam. Prid. Tregellius, vir doctissimus mihique amicissimus, collationem codicis Amiatini, quam ipse non ita multo post me Florentiae instituerat, ex Anglia Lipsiam transmisit: qua quidem ubique cum schedis meis comparata factum est ut magna cum fiducia textum Amiatinum edere possem.
De textu vero antequam breviter videamus, quum de historia codicis dicendum, tum ipse codex describendus erit. Qua in re magnopere a Bandinii pendebimus de codice Amiatino dissertatione, qua vir immortalis, ut solebat, tantum acuminis quantum studii probavit[1]).
De translatione codicis Amiatini in bibliothecam Laurentianam Bandinius haec habet. „Quod autem in Laurentianam bibliothecam transierit, gratiae immortales munificentiae Petri Leopoldi, magni ducis nostri, nunc augustissimi imperatoris[2]), sunt referendae, qui rebus omnibus servandis quae sacris et profanis studiis quoquo modo conferre possunt semper intentus, quum ipsi innotuisset iuter suppressi monachorum Cisterciensium montis Amiatae coenobii supellectiles hoc pretiosum monumentum reperiri, religiose iussit ut cum aliis codicibus ibidem existentibus in hoc Mediceum sacrarium toto terrarum orbe celeberrimum transferretur.“
Porro quaeritur quomodo in Amiatinum monasterium[3]) codex noster pervenerit. Qua de re quum inquireret Bandinius, duo inprimis inventi sunt quorum studiis abbatia Amiatina tantum thesaurum debuisse videri possit. Alter est Theobaldus episcopus, Clusinae ecclesiae diu praepositus, patronus coenobii Amiatini, in quo etiam corpus suum sepeliri iussit, clarissimus. Hunc qua auctoritate apud Ludovicum Pium Lothariumque valeret suspicari possis effecisse ut tam pretiosus codex abbatiae Amiatinae dono daretur. Certe enim apud Ughellium est, curasse Theobaldum codices quam plurimos in membranis exscribendos, mide Amiatini monachi possent sibi doctrinarum subsidia facile comparare.
Theobaldi vero meritum circa codicem nostrum in mera est coniectura positum: alterum vero ipse codex testatur in eo donando partem habuisse, Is est Petrus abbas Amiatinus, a Longobardis oriundus, qui circa finem saeculi noni et initium decimi coenobii sui curam gessit et pro magna auctoritate qua apud principes eius aetatis viros pollebat multis eximiisque beneficiis auxit. In his enim beneficiis ipsum fuisse codicem nostrum, ex carmine probabile fit quod folio primo verso inter duas columnas arcu superposito scriptum est litteris maximis. Quod carmen nunc sic legitur.
Haec vero carminis dedicatorii non prima ratio est, sed quemadmodum Petrus Longobardorum interpolavit. Quae enim verba, cursivis litteris a nobis expressa, ipsi metro repugnant, coenobium et Salvatoris, item Petrus Longobardorum, ea veteribus erasis superscripta sunt. Ista vero interpolatio testatur, vel certe videtur testari, Petrum abbatem coenobio suo, quod Salvatoris nomen gerebat, codicem hunc pretiosum, quem unde acquisierit non constat, dono dedisse, tam exigua illum quidem erga ipsum principem libri donatorem eumque auctorem religione usum ut depravato carmine dedicatorio pro illius nomine substitueret suum.
Hoc carmine amotis interpolationibus in integrum restituto in promtu est multum proficere ipsam libri Amiatini originem indagantem. Quo officio Bandinius tam egregie functus est ut nihil faciendum relinqueret. Ex iis enim quae sub recentiore veteris scripturae manserunt vestigiis coniecit docteque probavit primum versum antiquissima manu sic fuisse
scriptum
In restituendo vero altero versu, quera nomen interpolatoris invaserat, graviter adiutus est subscriptione graeca, quam singula folia curiose perlustrans in calce libri Levitici detexit, in hunc modum constituta
О КУРІС СЄРВАΝΔОС
Qua quum dubium non esset scriptoris libri nomen prodi, eius ope locum corruptum sic correxit ut pro Petrus Longobardorum legeret Servandus Latii: id quod ex spatio reliquiisque veterum litterarum — Є litteram secundam Petrus interpolator intactam ad suum nomen adhibuit — prorsus probari vidit. Totum igitur carmen in pristinam integritatem maxima cum probabilitate restitutum sic habet.
Culmen ad eximii merito venerabile Petri,
Quem caput ecclesiae dedicat alta fides,
Servandus Latii extremis de finibus abbas
Devoti affectus pignora mitto mei,
Meque meosque optans tanti inter gaudia patris
Jamvero Servandus ille quis fuerit quaerendum est. Hoc non obscurum est. Praeeunte enim Bandinio evolvimus Mabillonii annales ordinis S. Benedicti, ubi is tom. I. p. 94 seq.[4]) sub anno 541., ex Gregorio Magno (lib. 2. cap. 35.) narrans quid S. Placido moriente acciderit S. Benedicto, haec habet. „Servandus diaconus et abbas monasterii a Liberio patricio in Campaniae partibus constructi frequens adibat Casinum ut caelesti sancti Benedicti doctrinae pabulo reficeretur. Vulgata sancti Placidi acta ferunt, Servandi monasterium situm fuisse iuxta civitatem Alatrinam, haud procul a Verulis[5]), sancto Sebastiano martyri nuncupatum; atque adeo, si res ita habet, triginta fere passuum millibus Casino distans. Eius auctor Baronio videlur esse Liberius praefectus praetorio Galliarum pro Gotthis sub Theodorico semel iterumque sub Athalarico. Casinum venerat pro more Servandus abbas, aliquot discipulis suis qui eodem studio tenebantur comitatus.“ Narratur in iis quae sequuntur, S. Benedictum, quum per noctem Germani Capuani episcopi animam in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri conspiceret, ut tanti miraculi testem haberet, ex inferiore turris parte in superiorem vocasse ad se Servandum. Rursus paullo infra de eadem turri Casinensi exponens habet „In eius vestibulo ad augulum turris orientalem exstant rudera veteris illius habitaculi largioris, in quo Benedicti et Servandi discipuli requievisse dicuntur.“
Invenimus igitur Servandum discipulum S. Benedicti, abbatem monasterii a Liberio patricio in honorem S. Sebastiani „extremis in finibus Latii“ aedificati, anno 541. visentem cum ipsius aliquot discipuhs venerabilem suum magistrum in Casino monte. Eundem pro codicis nostri auctore habere quis dubitabit? Neque a vero longe aberraverit, si quis eum circa annum 541., eundem sub quo in annalibus ordinis S. Benedicti occurrit, scripsisse dixerit. Significatum enim est I. I. Servandum illo tempore iam ipsum discipulos habuisse.
Praeterea nescio an cum Bandinio faciam, ex carmine dedicatorio coniiciente, Servandum iam senem factum audita Gregorii pontificis electione anno 590. hunc bibliorum codicem ei dono misisse. Namque hoc quidem vix dubium est, culmen venerabile Petri, quod in primo disticho est, de apostoHca sede dici; quemadmodum in carmine in laudem Caelestini I. pontificis Romani composito Romaeque in ecclesia S. Sabinae musivo opere expresso legitur Culmen apostolicum cum Celestinus haberet etc.[6]) Minus certum est, ad Gregorium Magnum quum sedem apostohcam occupasset a Servando sene codicem missum esse. Inde enim quod de ipso pontifice, ad quem liber mitteretur, nihil in carmine scriptum est, facile concluserit aliquis vix cogitandum esse de viro tanto totque conspicuo virtutibus, quippe quas poetam tacturum fuisse probabile sit. Quod equidem non magni faciam. A persona enim pii senis, cogitatione mortis pleni, minime abhorret ipsum Petrum, „tantum patrem in caelis,“ quam pontificem quamvis gloriosum malle celebrare. Neque magis opinioni nostrae illud obstat quod anno 590. Servandus senectute admodum provecta cogitandus est. Monachi enim nonagenarii neque tum neque hodie rari. Accedit, idque grave est, quod pervetus traditio illa, ex qua codex propria manu Gregorii Magni conscriptus dicebatur, facile inde oriri poterat quod certe ad eundem Gregorium dono missus esset proptereaque ab illo inde tempore aliquam celeberrimi nominis Gregorii communionem haberet.
Quam modo tetigimus traditionem, Gregorium Magnum codicem nostrum exarasse manu sua, de ea paucis nunc referendum erit. Hinc enim multa per saecula tantam codex Amiatinus celebritatem assecutus est ut iure meritoque in huius editionis titulo codex celeberrimus nuncupatus videatur.
Antiquissimum eius traditionis testimonium ab anno domini 1036. repetere licet. Debetur id Ughellio[7]), qui quum anno 1631. in monasterio Amiatino chartis historicis exscribendis vacaret monachis auctor fuit ut cryptam sive ecclesiam subterraneam inquirentes quum multas pretiosas reliquias sub Winizzone abbate anno 1036. in templi consecratione ibi reconditas, tum monumentum invenirent in quo sic scriptum est. „In nomine domini. Amen. Anno domini miilesimo XXXVI. ind. IV. tempore beatissimi papae Benedicti de Tuscula, ex patre Alberico, et invictissimi imperatoris Conradi et Guinizzi abbatis consecratum est templum hoc ad honorem D. Salvatoris et beatae Mariae semper virginis et multorum sanctorum quorum nomina sunt per singula altaria, quae continentur in hoc scripto. Ad cuius consecrationem fuerant decem et octo inter episcopos et cardinales, inter quos fuit venerabilis patriarcha Aquezon[8]) cum comitatu clericorum et aliorum bonorum virorum“ etc. Enumeratis porro reliquiis haec adduntur „et nonnullas alias honorificentissimas et colendissimas reliquias infinitorum pene sanctorum, quae summa cum affectione in armario loci sacrorum sive sacristia reconditae sunt, necnon Vetus Novumque Testamentum seu bibliam scriptam manibus beatissimi pontificis Gregorii.“
Iam illa igitur aetate, i. e. saeculo undecimo, plane non dubitatum esse videtur quin Gregorius Magnus biblia Amiatina ipse scripserit. Neque aliter est saeculis subsecutis factum. Testis est Angelus Rocca,
Augustinianus, bibhothecae Vaticanae quondam custos, qui in sua Apostolica Vaticana bibliotheca Rom. 1591. pag. 47. haec habet. „Latinorum bibliorum exemplar in Cisterciensium monasterio montis Amiatae agri Senensis custoditur, totum maiusculis litteris exaratum, sicut antiquitus apud Romanos scribi solebat, Id quod antiquitatem illam redolens, circiter iam mille a Chr. n. annos existimatur scriptum: nam tempore[9] B. Gregorii Magni (electi anno 590.) conscriptum fuisse omnino existimatur.“
Praetereo alia testimonia in eandem rem a Bandinio allata, in quibus est etiam Pii II. Piccolominei pontificis. Sed iilud memoratu dignissimum est, quum sub auspiciis Sixti Quinti in castigando latinorum bibliorum textu multa Romae studia ponerentur, Amiatinum librum in iis fuisse qui ad id negotii adhiberentur. Cuius rei ipse codex testis est. In teguraento enim eius interiore haec verba scripta sunt. „La presente Bibia a dì 12. di Luglio 1587. fu portata all’illustrissimo Cardinale Antonio Carafa per l’opera dell’emendazione della Bibia Latina vulgata, per ordine di S. Santita Sixto V. in Roma, e fu restituita alli 19. di Gennaro 1590. alli Reverendi P. D. Marcello Vanni e Don Stefano Pizzetti Monaci di Monastero di S. Salvatore in Montamiata. Io Arturo de’ Conti d'Elci.“[10])
Ad descriptionem codicis transeo. Merabrana est laevi sed non ita tenui, forma longe maxima, molisque tantae ut ab uno homine non facile possit manibus portari. Foliis constat mille viginti undetriginta, quorum septingenti nonaginta sex ad Vetus, ducenti triginta duo ad Novum spectant Testamentum. Singuli quaterniones numerantur, ut mos fert antiquissimus, numero in calce ultimae cuiusque paginae prope marginem interiorem apposito. Quaevis pagina binis columnis divisa versus stichometrice compositos plerumque quadraginta tres habet. Praeter stichometricam nulla antiquissimae manus interpunctio est; nisi quod, quum plerumque scriptio continua sit, passim in mediis versibus intervalla observantur. Scriptura ex antiquo genere unciali est eaque satis elegans. Maiores litteras fere non habet nisi ubi nova sectio incipit. Compendia iam antiquitus usitatissima habet, ut ds, dns, ihs[11]), xps, sps, scs, cum declinatis. Aliquoties invenitur isrl, quod ubicumque plene scribitur Israhel non Israel inveni. Porro haud raro ff pro fratres positum est. Etiam semel vel bis legitur qm pro quoniam. Denique frequentatur lineola m finale compensans.
Primi cuiusque libri versus rubricati sunt. Tituli librorum in medio summo paginarum margine appositi sunt, inter duo corcula sive potius foliola quae cordis formam habent inclusi.
Facsimile nostrum compositum est ad schedam a cl. Tregellio in eum usum praeparatam. Quod vide ne ad tabulam iudices a Fleckio exhibitam: ibi enim scriptura codicis miserrimum in modum deformata est. Memini etiam in splendido opere Silvestris palaeographico facsimile codicis Amiatini me vidisse. Quod contrarium in modum ac Fleckii ab ipso codice differre visum est: paullo enim pulchrius est.
Sed quo melius ex facsimili nostro ratio codicis disci possit, totam paginam, eamque ipsam unde illud desumtum est, adscribamus. Qua in re haec observa. Columnae I. versu 9. v superscriptum a correctore est. Ibidem v. 10. prima manu nihil positum est praeter batur: reliqua omnia praeposito puncto corrector apposuit, partim hoc ipso loco partim in superiore margine. Ibidem v. 39 sq. pro „mesopotamiam“ posuit „in mesopotamia.“ Intervalla I, 42. II, 34. item I, 43. ad exemplum codicis expressimus. Item D et L I, 34. II, 16. in ipso codice minora sunt quam utrumque U.
·//. rentur ab eo cum omni fiducia: | |
surrexerunt autem quidam | tione tua |
de synagoga quae appellatur | et ueni in terram quam tibi |
libertinorum | monstrauero |
et cyrenensiuni et alexandrinoru· | tunc exiit de terra chaldaeoru· |
et eorum qui erant a cilicia | ·et habitauit in charram |
et asia | et inde postquam mortuus |
disputantes cum stephano | est pater eius |
et non poterant resistere | transtulit illum in terram |
sapientiae et spui qui loq́e | istam in qua nunc uos habitatis |
batur· propter quod redargue·//. | et non dedit illi hereditate· |
tunc summiserunt uiros | in ea nec passum pedis |
qui dicerent | sed repromisit dare illi eam |
se audisse eum dicentem | in possessionem |
uerba blasphemiae | et semini eius post ipsum |
in mosen et dm | cum non haberet filium |
commouerunt itaque plebe· | Locutus est autem ds |
et seniores et scribas | quia erit seraen eius accola |
et concurrentes rapuerunt eu· | in terra aliena |
et adduxerunt in concilium | et seruituti eos subicient |
et statuerunt testes falsos | et male tractabunt eos |
qui dicerent | annis quadringentis |
homo iste non cessat loqui | et gentem cui seruierint |
uerba aduersus locum scm | ego iudicabo dixit dns |
et legem | et post haec exibunt et de |
audiuimus enim eum dicente· | seruient mihi in loco isto |
quoniam ihs nazarenus hic | et dedit illi testamentum |
destruet locum istum | circumcisionis |
et mutauit traditiones quas | et sic genuit isaac |
tradidit nobis moses | et circumcidit eum die octaua |
et intuentes eum omnes | et isaac iacob |
qui sedebant in concilio | et iacob duodecim patriarchas |
uiderunt faciem eius tam | et patriarchae aemulantes |
quam angeli | ioseph uendiderunt in aegyp |
Dixit autem princeps sacer | tum et erat ds cum eo |
dotum si haec ita se habeant | et eripuit eum ex omnibus |
qui ait | tribulationibus eius |
/XLXUiri fratres et patres audite | et dedit ei gratiam et sapien |
ds gloriae apparuit patri nostro | tiam in conspectu pharaonis |
abraham cum essetinmeso | regis aegyptiorum |
potamiaӂ | et constituit eum praeposi |
prius quam moraretur in | tum super aegyptum |
charram et dixit ad illu· | et super omnem domum sua· |
exi de terra tua et de cogna | Uenit autem fames in uniuersa· |
Non inutile videtur cum Bandinio scripturarum sacrarum canonem exscribere, quemadmodum in prolegomenis textui Veteris Testamenti praetextis legitur. Is ita habet.
- In hoc codice continentur Veteris et Novi Testamenti libri numero LXXI.
Genesis. Exodus. Leviticus. Numeri. Deuteronomium. Iosue. Iudicum. Ruth. Samuhel. Malachias. Paralypomenon. Liber Psalmorum. Proverbia. Ecclesiastes. Cantica Canticorum. Liber Sapientiae. Ecclesiasticum. Esaias. Hieremias. Hiezechiel. Danihel. Osee. Iohel. Amos. Abdias. Ionas. Michas. Naum. Habacuc. Soffonias. Aggeus. Zacharias. Malachias. Iob. Thobias. Iudith. Hester. Ezras. Machabeorum libri duo.
Evangelium secundum Matheum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Iohannem. Actus apostolorum. Epistulae Paulli apostoli ad Romanos I, ad Corintlheos II, ad Galatas I, ad Ephesios I, ad Philippenses I, ad Colosenses I, ad Thessalonicenses II, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philimon I, ad Hebreos I. Epist. Iacobi I, Petri I[12]), Iohannis III, Iudae I. Apocalypsis Iohan. Amen.
Praeterea hi versus subscripti sunt.
- Hieronyme interpres variis doctissime linguis,
- Te Bethlehem celebrat, te totus personat orbis.
- Te quoque nostra tuis promet bibliotheca libris,
- Qua nova cum priscis condis donaria gazis.
Prae aliis picturis atque ornamentis in codice Amiatino conspicuis picturam eam quae Novum Testamentum praecedit cum Bandinio (cap. XVI.) describam. Ea totam implet paginam, circa quam ex omni parte fasciola crocea recurrit, argenteis parvis conspersa speculis. In medio circumscribitur discus variis coloribus et argenteis lamellis plurimum exornatus. In centro disci in fundo caeruleo caelestes sphaeras stellis conspersas creare videtur divinus opifex in maiestate sedens in cathedra seu solio cum pulvino ac postergali triangularis figurae. Comam bifariam divisam in fronte et post humeros conversam, simulque barbam in angulum acutum desinentem habet; eiusque caput rotundo aureoque redimitum est diademate, argentea cruce distincto, cuius in praesens pauca supersunt vestigia. Nudis pedibus suppedaneum premit, rubraque talari tunica corpori adstricta praecingitur cum pallio violacei coloris superimposito, quod a laevo humero pendens circa corpus volvitur. Latinorum more episcoporum elata dextera manu videtur benedicere, sinistra autem manu, eodem cooperta amictu, clausum volumen auro insignitum sustinet. Duo alati angeli, duplici talari veste induti, altera subobscura, altera albiduli coloris, in capite aurati nimbi ornamentum habentes, se ad salvatoris utrumque latus excalceati curvato paulisper corpore prosternunt venerabundi manibusque argenteos baculos gestantes. Circa circulum, in quattuor pictae tabulae angulis, quattuor repraesentantur evangelistae cum propriis symbolis, pedibus stantes nudis, veste ac chlamyde induti versicolori ac nimbo caput redimiti. Sanctorum insuper evangeliorum volumen variis positionibus prae manibus habentes se invicem intuentur.
Dicendum est quae ratio sit inter Laurentianum codicem et editionem nostram.
Ordinem singulorum librorum cum prologis, praefationibus, argumentis, capitulis, accurate expressimus quemadmodum in codice est, nisi quod epistulae ad Ephesios, ad Colossenses et ad Thessalonicenses secunda in codice argumenta capitulis postposita habent.
Porro inscriptiones et subscriptiones ex codice transscriptas dedimus, exceptis his. Et evangelia et praefationes evangeliorum praepositum habere solent incipit. Evangeliis haec subscripta sunt explicit evangelium secundum mattheum: explicit evangelium secundum marcum: explicit evangelium secundum lucam: explicit evangelium secundum iohannem. Capitulis evangelii secundum Lucam hic est titulus item indicia sive capitula lectionum evangelii secundum lucam. Praeterea quicquid harum rerum siugulare est, ut titulus libri actuum apostolorum non textui sed capitulis praepositus, ut quod apocalypsis nihil tituli habet, item quod prior epistula ad Timotheum nec in argumenti inscriptione nec in libri titulo numerum appositum habet, id omne ex codice in editionem nostram transiit.
Pertinent huc etiam notae eiusmodi ut feliciter qui legis: deo gratias amen, quas subscriptionibus additas ab editione nostra abesse noluimus. Praeterea vero principio evangelii Matthaei praeposita est invocatio christe fave. Item capitulis actuum apostolorum subscriptum est ΘЄΩ ΚΑΡЄ.
Textum autem universum quam diligentissime ad codicem conformavimiis: nec orthographiam, quamvis magna inconstantia laboret, ex arbitrio mutavimus. Tamen minus recte hoc fecisse videbimur quod emendationes quas antiquissima scriptura subiit, sive orthographiam sive ipsam lectionem spectabant, modo recepimus modo non recepimus. Cuius rei haec caussa erat, quod in paranda hac editione[13]) non modo usui critico sed etiam legentium commoditati consulendum videbatur. Hinc igitur factum est ut correctorem sequeremur locis multis quibus vel per errorem aliquid praetermissum esse manifestum esset[14]), vel temere aliquid discreparet[15]), vel non sine vitii suspicione aliquid ita scriptum esset ut lectori non posset non molestum esse[16]). Hi loci plerique a correctore satis antiquo tractati sunt; nonnulli ipsa prima manu vel certe aequali videntur correcti. Aliquot vero loci, nullam emendationem experti quamquam manifesto vel manci vel vitiosi, ita comparati erant ut ipsi correctorem ageremus[17]). Quorum quidem omnium nihil quidquam in textum admissum est quin asterisco notaremus et quid vel quo modo in codice scriptum esset accuratissime indicaremus in indice sub numero XIX.
Per compendium quaecumque scripta sunt[18]), sive in textu sive in praefationibus argumentis capitulis, ea plene scripta edidimus. Quod idem fecimus in compendiis aliquot quae in titulis atque subscriptionibus locum habent, ut inc sive incp pro incipit, expl pro explicit sive expliciunt, ut capitulis Matthaei inscriptum est incp capitula lec sec mat, ut apos pro apostoli, epist pro epistula invenitur. Scilicet eadem in ipso codice alibi plene scripta sunt nec quidquam habent quod quomodo resolvas dubites. Ubicumque vero compendium peculiare aut grave esse visum est, id in titulis atque subscriptionibus retinuimus, sin est in textu[19]), tractavimus in indice sub numero XIX.
Interpunctionem, quae nobis dici solet, in codice non esse, iam supra est dictum. Hinc videndum est ne codicis auctoritate temere utaris ubi distinctio dubia est. Ubi vero pro ratione stichometrica apparet quomodo is qui codicem exaravit textum distinxerit, id curiose observavimus. Pertinent huc loci fere hi, quos vario modo interpungi constat.
- Lc 9, 27. vere cum sunt, non cum vobis coniunctum est.
- Lc 12, 53. post dividentur distinctum est.
- Ioh 16, 8. ille cum arguet, non cum venerit coniunctum est.
- Ioh 16, 8. Et cum venerit | ille arguet etc.
- Rom 6, 10. quod enim mortuus est | peccato mortuus est semel.
- 1 Co 14, 33. sicut in omnibus ecclesiis | sanctorum | mulieres in ecclesia taceant
- Gal 4, 14. codex ita vobis iam pridem | et temptationem vestram | in carne mea non spraevistis | neque respuistis |
- Gal 4, 31 seq. non sumus ancillae filii | sed liberae | qua libertate nos xps liberavit | state et nolite iterum |
- Col 1, 11 sq. in omni patientia et longa | nimitate cum gaudio | gratias agentes patri |
- Col 2, 1 5. traduxit confidenter | palam triumphans | illos in semet ipso |
- Col 3, 16. abundanter | in omni sapientia docentes | et commonentes | vosmet ipsos |
- 1 Thess 1, 2. -riam facientes in orationibus | nostris | sine intermissione memo | res operis fidei vestrae |
- 2 Tim 4, 5. tu vero vigila in omnibus | labora opus fac evangelistae |
- Heb 11, 1. est autem fides | sperandorum substantia | rerum argumentum non parentum |
Cf. etiam Mc 3, 10.
De veteribus textus sectionibus dicendum est, quarum duo genera, utrumque antiquissimum, in codice Amiatino habentur: alterum quod Ammonii atque Eusebii studiis debetur, in evangelico tantum textu conspicuum, alterum capitulorum sive brevium, tum in evangeliis tum in reliquis libris adhibitum. Illud quod attinet, quum nec tabulas decem canonum Eusebii nec numeros in evangeliorum margine positos ex ipso oodice transscriptos haberem, secutus sum Fuldensem codicem saeculi VI. quemadmodum Lachmannus exscripsit. Qua re non vereor ne codici Amiatino aliena supposuerim. Quum enim canones isti in veteribus libris perraro variant, Fuldensis vero liber proxime ad Amiatini aetatem accedit, tum paucis locis iis quibus variant, ut in extremis sectionibus Marci et Lucae, id ipsum quod codex tuetur accurate notatum habui. Praeterea tabulae canonum Eusebii in codice Amiatino ita formatae sunt ut unaquaeque tabula variis auratis coloratisque columnis constet, columnae vero coniungantur arcubus, quorum exteriores mediis maiores auroque et ipsi atque coloribus ornati sunt. In margine autem textus continui non modo sectiones prout in unoquoque evangelio se excipiunt cum canone ad quem quaeque pertinet notantur, sed insuper adduntur ipsae reliquorum evangeliorum sectiones congruentes, ut ad Mc 16, 8. non modo Mc CCXXXIII, sed etiam Mt CCCLIIIII. et Lc CCCXXXVIII. appositum est. II
Porro capitula sive breves satis habui ex indice singulis libris praemisso describere, cuius ope facile singuli ad quos pertinent textus continui loci inveniuntur: praeterquam hi aliunde satis noti sunt[20]). Propter capitulationem vero de omnibus epistulis editioni nostrae insertam in epistulis Pauli Fuldenses numeros adscripsi, mutatis paucis ubi Amiatinum a Fuldensi libro discrepare patebat. Idem continuavi in catholicis epistulis. Neque vero aliter codex in actibus apostolorum habet aut in apocalypsi, quae, etsi nulliis index praemissus est, pariter atque in Fuldensi codice aliisque in capitula viginti quinque describitur.
Praeterea per epistulas Paulinas in margine plerumque indicantur libri Veteris Testamenti quorum auctoritate apostolus utitur. Ita fit 2 Cor. 6, 16. ubi in esaia adscriptum est, quod quum rarissimum esse dicebat Fleckius graviter falsus est; item Gal. 3, 20. ubi in margine additur in habacuc prop. Quae quidem notationes, a Bandinio antiquissimae manui tributae, a correctore nisi fallor omnes profectae sunt.
Iam Ferd. Flor. Fleckium ante decennium et quod excedit in excutiendo codice Amiatino operam collocasse, supra significatum est. Postquam anno 1837. in Anecdotis suis maximam partem sacris in itineribus italicis et gallicis collectis argumenta librorum Novi Testamenti publicavit, additis variantium lectionum speciminibus, pag. 163 — 188., tribus annis post versionis Novi Testamenti vulgatae editionem paravit cum variantibus in margine lectionibus codicis Amiatini, praemissa commentatione[21]) de eodem codice.
Qua re quod tanti thesauri sacri memoriam inter viros doctos maxime Germaniae instauravit, id grave est laudeque dignum: Bandinii enim libri· qui huc valent apud nos rarissimi sunt. In lectionibus vero codicis exscribendis tam infeliciter ille versatus est ut quoties quantoque opere erraverit vix sit credibile. Memini enim in Tregellii exemplari (cf. supra) enumerationem errorum Fleckii me videre, quorum summa numerum millenarium longe excedebat[22]). Quem equidem numerum pro ea quae inter Tregellii atque meam collationem est ratione non raodo non minuere sed etiam augere debebo. Quae vitiositas, quamvis vix ulla pagina immunis sit, passim maior passim minor est. Hoc inde factum videtur quod tres in excerpendo codice non eadem illi diligentia vel potius indiligentia laboraverunt: videtur vero ipse Fleckius in describendis iis quae a duobus amicis tradita habebat saepe falsus esse. Sunt autem erroris varii ac fere omnes qui cogitari possunt modi in libro Fleckii[23]). Ut enim innumeros locos quibus a vulgata editione discedere codicem notare debebat praetermisit ac saepissime correctiones pro primae manus scriptura habuit, ita haud raro lectiones codicis peculiares vel minus accurate vel prorsus male attulit, vel etiam temere finxit. Quod ne inique a nobis dici videatur, quamquam si cuius intersit haud difficile erit quae Fleckii sunt cum nostris comparare, aliquid exemplorum afferendum erit. Plane praeteriit quod Mt 10, 12. in codice deest dicentes Pax huic domui, item quod Rom 13, 9. deest Non falsum testimonium dices. Rom 9, 25. notat deesse et, sed desunt verba et non dilectam dilectam 1 Co 15, 16. habet „Versiculus totus omissus,“ sed tantum dimidia eius pars omissa est Contra Act 8, 37. totus versus a prima manu deest; Fleckius notat deesse autem: item Act 18, 3. totus versus a prima manu deest, sed Fleckio duae eius differentiae a vulgatis laudantur: item Act 24, 6ss. non vidit duo fere integros versus a prima manu deesse. Pessime vero tractavit locum Act 6, 10. ubi haec notat „qui loquebatur quod redargue ·//. Tunc (sic cum hoc signo).“ Quem locum vide supra pag. XV.
Plane finxit lectiones quibus locis codex cum vulgata facit. Rom 4, 10. „an etiam in praeputio“ 4, 16. „ut ei“ 7, 3. „soluta est“ 1 Co 7, 1. „scribsistis“ Philipp 3, 19. „confusione eorum“ 2 Tim 1, 13. „formam habes“ Mc 6, 23. „et dabo“ 6, 49. „viderunt et“ 7, 10. mortem moriatur Lc 2, 1. „exivit“ 15, 21. „et iam non sum“. Quale vero hoc est quod ad Rom 11, 7. notat „ex cecatis (pro excaecati sunt)“, quum recte in codice sit excecati sunt. Rursus saepe aliquid de vulgata lectione in codice deesse dicit quod non deest, nisi quod passim aliter positum est. Huiusmodi sunt Rom 4, 12. nostri Abrahae 8, 5. secundum spiritum 12, 8. in 1 Co 10, 28. est Philipp 4, 1. magis 1 Tim 1, 12. fui Mt 25, 44. te Mc 12, 6. filium 14, 27. omnes 15, 43. ab Lc 8, 27. et. Quomodo denique ipsas proprias codicis lectiones attulerit, clarum erit ex his epistulae ad Romanos locis. 13, 11. codex habet *flectetur omne genu, **flectent omnes genu. De quibus omnibus Fleckius „flectet (at syllaba ur erasa est).“ 14, 10. notat „fratrem tuum in non manducando (hoc invenitur ad vocem fratrem tuum secundo loco positum)“. At prima manus nihil prorsus addit ad fratrem tuum; secunda vero priore loco addit in non manducando, altero in manducando. 7. 15. affert „bonum quod volo hoc ago sed malum quod“: at bonum et malum plane desunt. 7, 6. indicat pr. m. legi morientes pro mortis, sed praeterit quod eadem manu pergitur in quo, non in qua. 9, 6. affert „qui ex Israel sunt, hi sunt: at sunt prius non est in codice. 16, 2. edidit „adsistitit (sic)“: at in codice est pr. m. adsistit, unde sec. m. deleto si factum est adstitit.
Quae quum ita sint, textus Amiatinus[24]) a nobis editus nusquam nec ullo modo potest ad Fieckii notas iudicari. Nec enim usquam quod Fleckius exhibet non cognitum habui tum quum codicem ante oculos habebam, ita ut quicquid ille erravit non ad schedas meas sed ad ipsum codicem examinaverim. Quod idem factum est a cl. Tregellio.
Iamvero nihil infelicius fieri potuit quam quod cl. Lachmannus in versione vulgata ad paucos sed veterrimos codices conformanda, quum inprimis Laurentiano codice utendum iudicabat, non secutus est nisi imperfectissimam ac vitiosissimam Fleckii collationem, unde errores et multos et graves non posset non in librum transferre suum. Neque rei suae bene prospexit eo quod Fleckio modo fidem habuit, modo non habuit. Quamquam enim, quo est acumine, passim invito collatore verum suspicatus est, tamen accidit ut diffidendo aeque ac fidendo falleretur. Quod ut aegerrime ferendum est, ita optime ille de hoc litterarum genere promeruit studiis in Fuldensi codice positis, qui non aetate tantum sed etiam lectionis bonitate prope ad Amiatinum accedit. Praeterea in latino pariter atque in graeco edendo textu ille primus quod sciam eiusmodi interpunctionem adhibuit quae et intellectui textus prodesset et antiqui sermonis conveniret rationi.
Textus Amiatino codice traditus ut innumeris locis ab editione Clementina pervulgata illa differt[25]), ita nullus dubito quin paucis exceptis eiusmodi sit quem ipse ediderit Hieronymus. Nemo igitur ullus, opinor, inter tot interpretationis Hieronymianae testes toto orbe dispersos pristinae veritatis vindex gravior exstitit. Plurimis locis ubi editio vulgata auctoritatem graecorum librorum nullam aut perexiguam habet, Amiatinus codex cum graecis consentit testibus iisque locupletissimis. Hinc non modo quam egregie Hieronymus interpretis officio satisfecerit luculenter testatur, sed etiam inter praestantissima subsidia habendus est ipsum textum apostolicum ex antiquis monumentis colligenti. Quod quo iure dicam, si quis quaerit, recentissima Novi Testamenti editio mea Lipsiensis (1849.), uberrimam probandi copiam faciet. Est autem, mea quidem sententia, interpretationis Hieronymi ex Amiatino potissimum codice haustae praestantia tanta ut graecum eius textum Erasmico Stephanico, quem Elzevirii suum reddiderunt, multum praestare confidenter dixerim.
Nihilominus nec vitia[26]) in Amiatino codice desunt, etsi plura iam emendavit corrector, nec lectiones quibus unus vel alter antiquorum librorum meliora tueri videatur: attamen non utique quo quodque magis graecum exprimit, eo propius ad Hieronymi textum accedere est censendum.
Prae ceteris vero prope ad virtutem Amiatini codicis accedere Fuldensem intellexi: inter utrumque affinitatem quandam fontium fuisse ex eiusmodi locis probabile fit ubi pariter erroneum aliquid vel certe singulare tenent. Exempla haec sunt. Mt 25, 41. ad sinistris, quod in utroque prima manu legitur Act 13, 8. avertere proconsule Am et Fuld* Act 13, 10. inimice omni iustitiae Am* et Fuld Act 13, 27. per omnem sabbatum Am et Fuld Rom 13, 11. proprior Am et Fuld* 2 Co 5, 16. ex hoc in utroque omissum prima manu 2 Co 11, 4. accepitis Am** et Fuld**, accipistis Am* accepistis Fuld* Apoc 11, 13. moto Am* Fuld*. Item, ubi Am et Fuld aliorum testimoniis confirmantur, Act 13, 32. ea Act 15, 28. necessario 2 Co 6, 1. gratia Apoc 17, 7. qui.
Post textum de praefationibus, argumentis, capitulis, quae in codice Amiatino sunt, dicendum est.
Epistula Hieronymi ad papam Damasum de bibliorum interpretatione sibi demandata satis nota saepeque typis expressa est. Non desunt quibus Amiatinus textus a reliquis differat, licet non ubique videatur verum tenere.
Praefationes ad singulos evangelistas pariter ac prologus in evangelia quattuor iam in veteribus bibliorum latinorum editionibus, ut in editione Veneta a. 1483., edi solebant: in editione operum Hieronymi Vallarsiana non habentur. Has praefationes inprimis comparare iuvat cum editis a Petro Sabatario in Bibliorum sacrorum latinis versionibus antiquis tom. III. Parisiis 1751.
Item argumenta epistularum Pauli — catholicarum nulla sunt— dudum innotuerunt. Saepe Amiatinus textus tanta prae ceteris simplicitate est ut idem antiquissimus sit habendus: quemadmodum argumentum epistulae ad Colossenses his verbis exit ergo apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso, codices vero iique veteres apud I. M. Thomasium[27]) addunt per Tichicum diaconem, aliique insuper et Onesimum Accolitum ab urbe Roma.
Prologus ad actus apostolorum in Amiatino codice non habetur. Duplex editus est in bibliorum latinorum editione Veneta a. 1483. et alibi. Neque magis apocalypsi quidquam eiusmodi praemissum est. Edidit vero ex pluribus codicibus, veteribus quidem sed Amiatino posterioribus, prologos apocalypsis I. M. Thomasius I. I. p. 471. et p. 381.
Porro capitula sive breves in codice Amiatino singulis Novi Testamenti libris omnibus, excepta apocalypsi, praemissa sunt. Horum quae ad evangelia spectant, in summa rei non diversa sunt ab iis quae Thomasius I. I. p. 297 sqq. p. 303 sqq. p. 305 sqq. p. 311 sqq. e codicibus suis publicavit. Textus in omnibus et Thomasianis et nostro ita variat ut unus ex altero passim sit corrigendus.
Supplendae sunt h. I. notae quattuor liturgicae quae capitulis Lucae et Iohannis antiquissima quadam manu rubris litteris imraixtae sunt. Ad caput enim Lucae LXXXIX. additum est quae lectio potest quolibet tempore dici: item ad Iohannis caput XV. legenda pro defunctis: item ad Ioh. cap. XVII. legenda circa pascha: item ad Ioh. cap. XIX. legenda in quadragesima.
Capitula actuum apostolorum quemadmodum in Amiatino codice leguntur nunc primum edita sunt. Ad haec propius quidem accedunt initia lectionum ex codice Oratorii B. 6. desumta, apud Thomasium p. 353 sqq., quam capitula 63 quae idem p. 348 sqq. aut capitula 74 quae p. 356 sqq. ex variis affert codicibus.
Capitulatio de omnibus epistulis (i. e. Pauli) consimilis est canonibus epistularum beati Pauli apostoh sive, ut in alio codice est, concordiis canonum de corpore epistularum b. Pauli apost. a Thomasio pag. 384 sqq. editis.
Item capitula ad epistulas Pauli omnes, epistula ad Hebraeos non excepta, in rei summa non differunt ab editis a Thomasio pag. 388 sqq., ubi sunt epistulae ad Romanos, et pagg. 442 — 471., ubi reliquorum sunt[28]).
Epistularum catholicarum capitula apud Thomasium duplici forma afferuntur, pag. 364 sqq. et p. 372 sqq., sed tantum quae epistulae Iacobi et prioris Petri sunt pag. 372 sqq. cum nostris conveniunt. Quae igitur secundae Petri, trium Iohannis et epistulae Iudae capita in codice Amiatino scripta sunt, ea aliunde quod sciam nondum sunt edita.
Numeros capitulorum apocalypsis viginti quinque ipsi eius libri textui, suo quemque loco, in codice nostro adscriptos esse, significatum iam est supra. Index vero horum capitulorum non legitur. Videntur numeri illi, qui iidem in Fuldensi libro habentur, capitibus iis respondere quae Thomasius pag. 381 sq. edidit: a quibus diversa sunt quae habet pag. 47l sqq., altera 48, altera 38.
Iamvero observandum est, textum in his capitum indicibus multo magis quam librorum sacrorum textum corruptum tradi multoque rarius antiqua manu corrigi. Passim autem emendatio et tam necessaria et tam facilis ac pro facilitate tam certa videbatur ut ipsam emendationem ederemus. Ita cap. V. ad 2 Cor., quod in codice est De differentiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittente, scripsimus De differentia tristitiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittentis: cap. XI. ad 1 Tim. supplevimus et exercitio, quae verba post exercitio exciderant: cap. XII. ad 2 Tim. pro De claritate ac prae, quae prorsus eadem in codice Thomasii sunt, praeeunte Thomasio correximus De caritate ac pace: cap. L ad Rom. scripsimus esca sua pro excasu: cap. LXI. ad act. apost. restituimus secundum pro inepto fecerunt. Quae quidem omnia, ut supra dictum est, accurate tractata sunt in indice lectionum sub XIX. Multo vero saepius a mutando nobis teraperavimus, praesertim ubi eadem vel similia ex aliis codicibus apud Thomasium allata videbamus, etsi plerumque non deerant quibus falsa vel suspecta corrigerentur. Cuiusmodi sunt cap. XX. ad Rom. De differentia passionum et praesentiae et futurae: a servitute corruptionis liberari cupientes. Quae probabiliter in hunc modum scribenda sunt De differentia passionum praesentium et futurae gloriae: et de creatura a servitute liberari cupiente. Cap. VIII. epistulae 2. ad Cor. corruptum sic est in codice De duobus testamentis et utrique distantiae; Thomasius habet De duob. test. utriusque distantiae: nescio an praestet De duob. test. et utriusque distantia. Capiti X. Iohannis deesse videtur habentem. Cap. Lucae XLIX. ubi est non esse sub modio poni, vix a latinitate incultiore excusari poterit. Cap. XVI. ad Hebr. non recte habet Christi, etsi idem in aliis libris est. Exempla locorum corruptorum alia vide ad Hebr. cap. II. V. XII. XXV. XXVIII. XXX. XXXVI. 2 Petr. X. 3 Ioh. III.
Atque haec quidem ad corruptos locos pertinent. Praeterea vero ipsa latinitas in his capitulis negligentior notaeque inferioris est: id quod momentum habet, si quis de origine eorum viderit.
Codex Amiatinus non ultimo loco ponendus est inter instrumenta ad cognoscendam eius latini sermonis formam quae, ut iam apud Gregorium Turonensem est, rusticitas nuncupari solet atque apud scriptores antiquos ecclesiasticos celebratur. Cui proprium hoc est quod multis modis a legibus desciscit quas scriptores Romani classici tum dicendo tum scribendo observarunt, ita ut alia quibus ab his discedit ad formationis doctrinam et ad syntaxin, alia ad orthographiam pertineant. Quae res hanc difficultatem habet quod plurima prioribus p. Chr. saeculis latine scripta ad nos non pervenerunt nisi codicibus tradita aevi multo sequioris, quos qui conscripserunt multa puriori grammaticae contraria expulerunt. Hinc enim aetatis eius qua rusticitas linguae iam invaluerat auctores multi non cum sua videntur aetate fecisse modumque adamasse cultiorem; rursusque si quod antiquissimum litterarum monumentum ex tenebris protrahitur, id prae ceteris obsoletum corruptumque existimatur. Fit vero etiam ut singulare atque ab aetate Romana alienissimum habeatur quod ab ipsorum antiquorum Romanorum scriptis minime abesset nisi scioli homines medii aevi ex codicibus suis illud exsulare iussissent.
Quae quum ita sint, quicquid antiquissimorum monumentorum ad nostra usque tempora pervenit, non ad sensum nostrum grammaticum aut ad Ciceronianam quae videtur consuetudinem iudicandum est, sed omni studio circumspecteque examinandum, ut quae per plura saecula hominibus latinis, non mediocri illis quidem ingenio, ratio placuerit discamus, indeque ad ea quae propter defectum monumentorum idoneorum nescimus caute concludamus.
Prae aliis qui nostra aetate hoc litterarum genus excoluerunt nominandus est Franc. Ios. Mone, qui nuper missas latinas et graecas, quemadmodum a secundo inde saeculo usque ad sextum in publico usu erant, ex vetustis membranis eruit docteque illustravit[29]).
Missarum istarum quum similem naturam capitulorum indices in codice nostro habeant, tum nec in ipso sacro textu reliquisque additamentis desunt quae utiliter adhibeantur ad latinitatem priorum p. Chr. saeculorum accurate cognoscendam. Id quod exemplis aliquot probare facile erit. Afferam autem primum eiusmodi quae probent quae codicis nostri orthographia sit, a libris impressis plerisque satis discrepans.
- b et v promiscue ponuntur: brabium, beneficiis pro venef., corbos, angariaberit, vocaveris (pro -beris) etc[30])
- b et p inter se commutantur: scribsi, nubta, optulerunt, optinere.
- c pro qu ponitur: cotidie, cotidianus, secuntur, stercuhnum. Item c pro ch, rursusque ch pro c: clamyde, simulacra, Machedonia, sepulchra.
- Item c pro g: tricesimus, rursusque g pro c: gahiculas. Item c pro t: solacium, Porcium, contionabatur.
- d et t promiscue adhibentur: adhuc athuc, aput apud, adque atque, ahud ahut, quadriduanum.
- f saepissime pro ph legitur: profeta, philosofiam, orfanos, Efesum, Eufrate, Farisaei. Rursus ph pro f: Phafum, Ephafroditum. Item f pro ff: insuflatione.
- g pro ch est: didragma. Item pro gu: ungentum (contra est intinguat). Duplicatur: suggillet.
- h saepissime syllabis sive primis sive mediis praefigitur: harena, harundinem, his (pro is), holeribus, habundantius; nihilhominus, exhistimat, abhominati, Samuhel, Danihel, Iohel. Item saepe omittitur: Osanna, umeros, umorem, ordei; gomorra, exortari.
- l pro ll, ll pro l ponuntur: milia, vilicus, vihcare; loquella, quaerella, vellint, tollerare, medellae.
- m pro mm: consumamini; mm pro m: consummens. Eiicitur: circuentibus.
- n modo duplicatur, modo eiicitur: mercennarius, Annanias; praegnatibus, conexum, strixit. Item ante s additur: quotienscunque, centensimus.
- p duplicatur: reppulit; rursusque p pro pp ponitur: oportune.
- r duplicatur: Charram.
- s pro ss: promisio, promisa, conbuserunt.
- t et th confunduntur: Tharsum, Thimotheum; Taddaeum, turabulum. Item duplicatur: quattuor, trittici.
- x et s inter se commutantur: sescenti, sescenta; locuplex.
- z pro s ponitur: Zmyrna, zmaragdus.
- a pro e, e pro a: consparsio, dispargentur, seperatim.
- a pro o: parapside. Item a pro au: ascultabant.
- ae pro e rursusque e pro ae frequentissima sunt: scribae (pro -be), nubae, praetiosus, conpraehendere, saecundum, curiosae (pro -se); erugo, grecus, presens, pene, sepe.
- ae pro oe: faenum, haedi, caelum, paenitentia, maerens. Contra semper est proelium.
- e pro i: intellego, ingemescimus, ancellas, teloneum, besteis (semel in apocalypsi), delectum, archesynagogis, possedere, sustenere, neglegere. Item i pro e : dilicias, pellicia, calciamenta, calciati, praesipium, aduliscentiores, incrimentum, Ariopagum.
- i eliditur: eicere[31]), proice, adicere, subiciuntur. Item infertur: unianimes, beneficientia.
- i pro y saepe: lacrimae, hieme, silvestre, pithonem, philacteria, discolis, gazophilacium, Pamphilia.
- o pro u: tribolis, fulgora. Item u pro o: epistula, diabulus, adulescens, lucustae, corroburat, depundio. Item o pro au: clodi.
- u pro au: cludere, cluserunt. Item u pro y: murram, murratum.
In compositis assimilatio negligitur: adlidit, adtulerunt, adfectos, adpraehendit, adquirunt, adlevavit, adnuntiare, adspersus, adsumens: conburet, conlocata, conluctatio: exsiliens, exsurgens, exsuperat (contra est expectare, expuerunt): inruit, inlectus, inluserunt, inmobiles, inbecillis, inmunditia, inpone: subportantes: disrumpit. Contra assimilatio insolita est: quemammodum, summitti, ammiramini. Modo est temtare, modo temptare (nusquam tentare). Plerumque sumsi scriptum est, aliquoties sumpsi. Item legitur dampnatio, sed semper redemtio. In his vero omnibus, ut iamiam significatum est, pauca sunt quae eodem ubique modo scribuntur; pleraque saepe vel plerumque peculiarem formam habent, sed passim variant. Quae quidem inconstantia, paucis exceptis[32]), in editione nostra servata est.
1) in nominibus. Declin. III. nom. sing. promiscue in es et is exit: cives, messes; Iohannis, nubis. Genitivus es pro is habet: meliores, Basilides, Apelles. Accusativus em ubi vulgatum im: navem, turrem, Syrtem; item in declin. I. et III. n ubi vulgatum m: Caiaphan, Barnaban, Barabban, Zenan, Thoman, satanan, Iohannen. Ablativus e pro i habet: de mare, in mare. Genitivus sing. decl. II. i pro ii habet: Publii, rursusque vocativus ii pro i: filii David. Item nom. pl. saepe est hii; contra fili pro filii. Abl. sing. declin. IV. passim o pro u habet: moto. Pluralis nominativos decl. III. in is pro es habet: potentis estis, potestatis, traditionis; accusativos decl. II. in us pro os: 1 Thess. 5, 14. Apoc. 3. 18. (Mc 9, 1. solus?) ac saepius in argumentis et capitulis (etiam Ioh VI. renatus?); ablativum quis pro quibus. Adiectiva in is formantur ubi vulgatum est us: infirmibus, austeris (nom. sing.). Similiter diacones pro diaconi scribitur, item lampadae pro lampades.
2) in verbis. Inveniuntur infinitivi perfodiri, mergeri: imperativi cadete, confidete, timite. e et i inter se commutantur (coniugatione II. et III. promiscue adhibita?) in personis II. et III. praes. sing., ut seducet (Apoc 12, 9.) confidet (Mt 27, 43.) praecedet (2 Ioh 9.), sedit (Apoc 7, 10.) persuadit (Lc cap. XLVI.) audit (Rom 10, 20.) vidit (Ioh cap. XXXV.); dices (Apoc 3, 17.) permittes (Apoc 2, 20.), respondis (Mt 26, 62. Mc 15, 4. Ioh 18, 22.). Item e et i promiscue ponuntur in his: accepitis (1 Co 6, 7.) accipimus (Rom 1, 5.) praecipimus (Act 5, 28.): deficisti (Apoc 2, 3.) exigissem (Lc 19, 23.) accipistis, suscipistis. Item acciperis (1 Co 4, 7. 7, 28.) transferemini (Gal 1, 6.). Mt 13, 13. est audient pro audiunt. Legitur obstipuerunt et obstupuerunt, adsteterunt et adstitit. Rom 11, 26. est firet. Item viveritis Col 3, 7., collexistis Mt 25, 35 et 38., item strixit et adstrixissent
Praepositiones quas antiqui apponunt ablativo, passim coniunguntur cum accusativo. De Paulum, de doctorem, de apostolo consolantem, de hereses, de fructum, de Decapolim, de fide et baptismum: quod soloecismi genus in capitum indicibus frequentissimum est. Item cum modestiam, cum exercitum, ex repromissionem, a Machedoniam, pro Thessalonicenses. Scriptum est etiam in apocalypsi prima manu ante sedenti.
Genus in pronominibus et relativis et demonstrativis parum observatur, ut est De verbo solacii quem: calicem quem etc. non bibam illam: de hoc genimine vitis etc. cum illum bibam: mulieris et bestiae quae portat eam, qui habet. Simihs generis neglectio est in his Per omnem sabbatum Act 13, 27. omnem viride Apoc 9, 4. item Doctrinam praecepit praecavendum Mc cap. XXIIII, factum est species vultus eius altera Lc 9, 29. Etiam negligentius dictum est Non quae faciunt
praecepit faciendum Mt cap. LXXVIIII.
Verba quae directionem ad aliquem locum vel contentionera ad aliquid indicant, saepe appositura habent ablativum vel nudum vel praemissa in praepositione. Ascendens Hierosolyrms Mt 20, 17. (v. 18. Hierosolymam) : venimus inde Philippis Act 16, 12: intrare in regno Mt 19, 23. (v. 24. in regnum): in quo intuens Act 11, 6: in plateis eicerent Act 5, 15: tradens in custodia Act 22, 4: introeuntes in monumento: egressus est in castello. Rursus quum aliquid aliquo loco, aliquo terapore, aliqua ratione sive esse sive fieri significatur, vel ubicumque in praepositio cum ablativo ab antiquis adhibetur, in praepositio cum accusativo coniuncta invenitur. Ita est sederet in montem Mc 13, 3. in exacerbationem Heb 3, 8. quis in eam dignus Mt 10, 11. confortare in gratiam 2 Tim 2, 1. vidi in dexteram sedentis Apoc 5, 1. videbat Lazarum in sinum eius Lc 16, 23. retribuetur tibi in resurrectionera Lc 14, 14. ambulate in dilectionem Eph 5, 2. in sapientiam ambulate Col 4, 5. habere in notitiam: dabo illi in calculum nomen novum: dives est in misericordiam.
Porro soloecismum redolent eiusmodi ut Caritatem diligentibus filios dicit dei: cui sedens: dignus mercedem suam: respondens et dixit: esset Mesopotamiam: quisque non receperit, non intrabit.
Denique nominativi negligentissime pro accusativis aliquoties, in capitibus maxime, positi sunt. Gratia dei recipiatis 2 Co 6, 1: reciperet doctrina eius, item cupiunt doctrina eius 3 Ioh cap. III: de temptationibus quae (pro quas) Iac cap. II: de ira quae (pro quam) Heb. cap. XXX.
Emendationes in codice Amiatino maximam partem antiqua manu, saeculi fere octavi vel noni, factae sunt: paucae recentiores sunt: passim difficile dictu est utrum emendatio ad ipsum auctorem an manum eius aequalem an ad correctorem posteriorem sit referenda. Correctoris studio quum multa debentur quibus ipse textus amplificatur vel in aliam lectionem mutatur, tum permulta quibus dictio ad leges antiquas grammaticas convenientior est reddita: quamquam sat multa per errorem aut soloecismum scripta intacta manserunt. Non inutile esset emendationes eas quae in re critica aliquid momenti haberent colligere, quo melius is textus ad quem corrector codicem conformare studebat cognosci posset. Nos quidem in edendo textu nec ubique illas arcendas nec plerumque recipiendas curavimus: qua in re paullo maiorem constantiam vellem adhibitam esse.
XIX.
INDEX LECTIONUM VEL MANU POSTERIORE VEL A NOBIS CORRECTARUM.Epistula Hieronymi ad Damasum.
- Pag. 1. editio uno: codex habet unio | quaerendum: codex quaerendus | Pag. 2. haec praesens: codex hoc praesens | perscriptus: codex peraescriptus
- Pag. 8. Basilidis atque Apellis: codex basilides atque apelles | Boeotiaeque: codex boetique | Pag. 9. de divinitate: in codice de praetermissum est.
- Pag. 10. ex virgine: codex ex in virgine
- LXVII. Parabola: codex Parabolam (improbatum igitur est m puncto superposito) | LXIX. secuti sunt eum: codex ·/sunt eum ·/secuti, Hoc modo verba transponenda esse significari solet.
- 1, 15. Matthan autem: codex Mattham autem | 1, 17. quattuordecim: codex quattuordecem (ita secundo loco, sed primo et tertio quattuordecim) | 2, 13. somnio: altera manus delevit o extremum, sed oblita est in eius locum substituere s, ut esset somnis | 4, 18. mittentes: codex per errorem mittens. Ibidem in mare suppletum est in margine | 5, 40. remitte: in codice re super lineam suppletum est | 8, 34. tota suppletum est super lineam | 10, 32. confitebitur: bi deletum est | 11, 4. respondens: corrector addidit ihs | 13, 50. eos: codex inepte ignis | 18, 19. quaecumque: sic prima manus; secunda quamcumque | 19, 25. mirabantur: in margine additur valde | 21, 5. filium: in margine suppletum est | 21, 25. caeciderunt: ci erasum est | 23, 18. qui autem: correctum est quicumque autem | 24, 46. dominus: in margine additur eius | 25, 41. a sinistris: in codice est ad sinistris, sed in medio d punctum positum est quo d deletur | 26, 23. in videtur ipsa prima manu suppletum esse | 26, 70. quod: sed correctum est quid | 27, 44. crucifixi: cruci suppletum est.
- quid: sic ex quod restitutum est | expositionem: codex explosi nem. Expositionem igitur ex explosionem correctum est | in nos: sic in codice pro et correctum est.
- XX. possint: sic prima manus, altera possent | XXVI. contradicit: sic correctum est in codice pro contradixerit | XXVII. passuri: prima manus pansuri
- 3, 27. domum: corrector in domum | 6, 25. in disco: suppletum est ipsa ut videtur prima manu | 11, 33. Iesu: in codice ihu—; lineola altera erronea est | 12, 37. dominum: in codice dn ·; hinc dominum ex deum factum est | 13, 3. montem: m finale in codice improbavit corrector | 14, 43, Iudas: in margine corrector addidit Scarioth | 16, 8. timebant: sic in codice ex timebat restitutum est.
- sancto instigante spiritu: codex sco instigante spu sco | scripsit: correctum est descripsit | graecis: a improbatum est | perfectione: in margine est prophetatione | hominis: suppletum est.
- VII. prophetia: codex prophetiae | XXII. praecipit: prima manus praecepit | XXXII. praecipit: codex prae cipit | XXXIIII. audisse Herodes: in codice est ·/audisse·/ herodes. Verba igitur transponi voluit corrector | XLVII. eloquio: in margine suppletum est | LXV. si sic: tantum sic, omisso si, ex codice exscripsi | LXXXVI. praegnantibus: codex praegrantibus.
- 2, 7 et 16. praesipio: utroque loco correctum est praesepio; non item versu 12. | 4, 5. diabulus: quae post hanc vocem verba desiderantur, in montem excelsum, unum versum explent: hunc igitur per incuriam librarius praetermisisse videtur | 5, 2. lavabant: correctum est levabant | 5, 3. eum: codex inepte autem | 5, 4. laxa: correctura est laxate | 5, 16. secedebat: codex s ebat. Ibidem desertum: fuerat deserto, sed desertum restitutum est | 6, 37. dimittite, et dimittimini: haec in margine suppleta sunt | 7, 12. et ecce: in codice deletum est et | 8, 4. et: suppletum est | 8, 30. est: videtur suppletum esse | 8, 46. et: deletum est | 9, 41. Iesus: praemittitur in margine autem | 9, 54. vidissent: in margine autem additur | 10, 33. transiens: in textu tra ens, in margine faciens | 11, 37. Pharisaeus: codex pharisaeis | 11, 42. Pharisaei : codex pharisaeis | 12, 27. neunt: correctum est nent | 12, 39. perfodiri: in codice est perfodiri. Deletum igitur a correctore ri | 14, 14. resurrectionem: m finale improbatum est | 14, 27. meus esse: in codice est ·/meus ·/esse. Correctum igitur est esse meus | 14, 28. nonne: ne improbatum est | 16, 13. diliget: e ex i restitutum est | 17, 26. diebus: corrector maluit die | 18, 7. ad se: in codice est ac se | 19, 21. austeris: fuerat austerus sed, quemadmodum v. 22. ipsa prima manus habet, correctum est austeris | 20, 23. ad eos: in codice per incuriam omissum est ad | 20, 36. poterunt: u ex i correctum est | 21, 4. abundanti: codex abundantia | 23, 7. eum ad: codex inepte ad eum ad | 23, 33. interficerentur: codex interficer ur | 23, 54. parasceves: corrector parasceve | 24, 28. finxit se: codex sefinxit | 24, 48. vos: s in codice omissum est.
- fecit : super lineam corrector addidit ds (i. e. deus)
- 1, 18. enarravit: in codice enarravit | 1, 26. vestrum: super lineam positum est | 3, 10. in corrector improbavit | 4, 1. magis: in codice magis | 4, 10. et: super lineam appositum est | 5, 2. super: improbavit corrector | 7, 40. turba: in margine suppletum | 8, 9, incipientes: pr. m. incipiens | 8, 20, apprendit: corrector apprehendit | 9, 21. quomodo: codex quomodo | 9, 28. ei: suppletum est | 10, 16. et vocem meam audient: haec verba in margine apposita sunt | 11, 4, eam: a ex u restitutum est | 12, 19. nihil proficimus: suppleta sunt in margine | 16, 1. vobis: codex vos | 18, 10. pontificis: in codice est pr. m. ponticis | 18, 14. pro populo: in codice est pro populo | 21, 3. navem: codex inepte noctem | 21, 7. tunicam: m delevit corrector | 21, 8. trahentes rete piscium: in margine apposita sunt.
- XLI. elegere: fuerat eligere, sed iam prima ut videtur manus reposuit elegere | LXI. secundum: codex inepte fecerunt | LXII. inter Caesari et Felici erasa est littera | LXIX. manu: codex manum | LXX. Alexandrinam: codex alexandrinam 1, 17. qui connumeratus: codex quia connumeratus | 1, 26. Mathiam: correctum est Matthiam | 2, 7. omnes ecce: ita in codice legitur; sed sub omn superest vestigium vocis ecce: primum igitur librarius ecce omnes scripturus erat | 2, 9. et Iudaeam: corrector improbavit et | 4, 13. constantiam: pr. m. constatiam | 4, 20. possumus quae: codex possumus nos quae | 4, 27. enim: appositum est in margine | 4, 28. consilium: additur in margine tuum | 5, 5. expiravit: altera manus scripsit exspiravit, quod v. 10. ipsa prima manus habet | 5, 31. Israhel: codex h. l. isrl. Item alibi passim | 5, 34. homines: hoc eraso corrector scripsit apostolos | 6, 10. loquebatur: corrector addidit propter quod redarguerentur ab eo cum omni fiducia. Quod ita fecit ut priora usque redargue ipsi textui apponeret, reliqua in superiore margine suppleret. Vide supra pag. XV. | 7, 2. in Mesopotamia: sic secunda manus; prima Mesopotamiam. Vide supra pag. XV. | 7, 19. patres: corrector addidit nostros | 7, 22. est: super lineam positum est | 7, 44. patribus: correctum est cum patribus | 7, 51. duri: i in rasura, ipsa prima ut videtur manu, rescriptum est. Videtur ante fuisse dura | 7, 52. cuius nunc: codex cuius vos nunc ] 8, 19. ad eum dixit: corrector poni vult dixit ad eum | 8, 36. Post hunc versum corrector signuni posuit, ad quod respiciens sub textu haec supplevit Dixit Philippus Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait Credo dei filium esse Iesum Christum | 9, 2. ad Damascum: corrector pro ad scripsit in | 9, 4. Post hunc versum corrector addidit Durum tibi est contra stimulum calcitrare | 10, 4. Qui es: corrector Quid est | 10, 5 et 22. arcessi (vide contra ad 13, 7.): corrector accersi, item 10, 22. ex arcessire corrector fecit accersire. Nihil mutavit v. 29. | 11, 25. autem Tharsum: corrector autem Barnabas Tarsum | 11, 28. in universo orbe: corrector in universum orbem | 12, 4. tradens: recentior manus tradensque | 13, 7. accersitis: correctum est arcessitis | 13, 8. proconsulem: codex proconsule | 13, 10. filius: corrector filii. Ibidem omni: corrector omnis | 13, 13. cum eo: corrector addidit erant | 13, 29. scripta: corrector addidit sunt | 13, 32. eam: primum fuerat ea, sed correctum est ea– | 14, 1. crederent: secunda manus crederet | 14, 4. autem: suppletum est | 15, 2. quidam: corrector quidem; nescio quid sibi voluerit | 15, 22. Barsabbas: sic in codice ex Barsabbam restitutum est | 15, 28. necessario: correctum est necessaria | 15, 36. dixit: in codice dixit autem, sed autem exstinctum est | 16, 19. ad forum: corrector in forum | 16, 22. iusserunt: corrector addidit eos | 16, 24, strinxit: in codice pr. m. est strixit | 17, 10. cum: corrector qui cum | 17, 13. Beroeae: codex beroae (v. 10. est beroeam) | 17, 23. inveni: corrector addidit et | 17, 30. ubique: que suppletum est | 18, 2. et: supplelum est | 18, 3. erat: eorrector erant | 18, 3. Post hunc versum corrector addidit haec Et disputabat in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeos et Graecos | 18, 7. in codice est //titi /nomine ///iusti. Hinc corrector legit nomine titi iusti | 18, 26. Quem:, in codice est qu e. | 19, 9. viam: corrector addidit dni i. e. domini | 19, 34. Diana: correctum est Deana. Non item v. 35. | 19, 38. proconsules: sic est ex proconsulibus restitutum | 20, 4. est: suppletum est | 20, 20. vobis: a correctore deletum est | 20, 23. me: codex me . Postea est ÷ in hieros lymis. Videtur haec i,probandi signa manus ipsa antiquissima apposuisse | 20, 31. in die: corrector delevit in | 21, 21. dicens: sic ex dicentes emendatum est | 22, 25. adstrinxissent: codex pr. m. adstrixissent | 23, 3. sedens: codex pr. m. sedes | 23, 20. et certius: corrector delevit et | 24, 6. adprehendimus: in eius locum corrector substituit adprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. (7) Superveniens autem Lysias tribunus cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, (8) iubens accusatores eius ad te venire | 24, 10. Ex: codex et | 24, 22. de via dicens: codex de ·/dicens ·/via. Sed de in rasura positum est (antea di..), item e in dicens | 25, 15. adierunt: codex a dierunt | 26, 5. velint: codex vellint, sed l alterum exstinctum est | 26, 9. contra: correctum est contraria | 27, 8. Boni: o videtur ex i correctum esse | 27, 44. omnes: corrector addidit animae | 28, 11. Castrorum: correctum est deleto r priore Castorum | 28, 15. Appii: alterum p corrector addidit | 28, 26. videbitis: codex pr. m. videtis.
- Pag. 233. lin. 5. praeveniret: in codice omissum est | lin. 8. nihilominus: fuerat nihilhominus, sed h alterum erasum est | lin. 9. libros: codex libri | lin. 15. et quot: codex ut quot | lin. 22. apostolos: codex apostolus | lin. 23. enim: codex | Pag. 234. lin. 2. colligerent: codex pr. m. colligeret | lin. 4. singulas: codex singulos | lin. 14. repraehensione: codex repr ehensione | lin. 23. Thessalonicenses: codex pr. m. thessanlonicenses. Argumentum solius epistulae ad Romanos.
- Pag. 235. lin. 1. gentibusque: corrector gentilibusque | lin. 5. deus: suppletum est manu antiquissima | lin. 12. se: suppletum est manu antiquissima | lin. 17. Et hoc ipsum non merebamini: haec in margine suppleta sunt | lin. 19. enim: improbatum est | lin. 20. maioris: codex maoris | lin. 24. in codice est oculis ·/veneranda ·/quibus:, corrector errasse videtur | lin. 25. fastidium: correctum est fastidio | lin. 27. in codice pr. m. est procatione | Pag. 236. lin. 5. Sic autem: codex Sic autem | lin. 13. ut: suppletum est. Postea in codice pr. m. est debuerit | lin. 16. vocandos: in codice sequitur, sed exstinctum est, ostendat.
Capitulatio de omnibus epistulis.
- 2. Tess: correctum est Thess. Idem fit 10. et 21. | 6. XVIIII: correctum est XVIII. | 32. ad usus: suppletum est in margine. Ibidem proprios: codex proprius | 38. et: codex pr. m. ut | 43. XXVII: correctum est XXVI. (44. De parentum etc. dele asteriscum ante XXVII.) | 53. perfidiam: codex perfidia.
Argumentum.
- evangelicam: corrector evangelicamque
Breves.
- VI. male: codex malspu sco ·/et gaudium | LI. in silentio habito, post passionem: haec omnia male praetermissa in codice. e | XI. tribulationis : codex pr. m. tribulatione | XII. et: in codice desideratur | XIV. differentia: codex differentia . Postea Adae: codex Iudae. Item et gratiae: in codice omissum est et | XV. nostri: deletum est | XXIII. a dilectione: codex in dilectione | XXXI. legis: desideratur in codice | XL. obsecrante: sic correctum est ex observante | XLVIII. potestate: codex potestatem | L. esca sua: codex excasu. Deinde in codice est ·/et
- 1, 5. accipimus: sed i prius ex e restitutum est | 1, 18. sic in codice est: veritate -ininiustitia-. Paullo ante est: impietatem et iniustitiam | 1, 25. saecula: corrector addidit amen | 1, 32. solum: corrector addidit qui, item post et | 2, 12. et quicumque in lege peccaverunt: haec in margine suppleta sunt | 2, 19. confidis: correctum est confidens | 2, 22. codex sic: abomi | 4, 24. reputabitur: ita ex reputabitabitur correctum est | 5, 10. essemus: suppletum est | 7, 6. morientes in quo: corrector mortis in qua | 7, 11. codex: occasione | 8, 21. in: suppletum est. Item 8, 28. propositum | 8, 34. corrector sic: qui et resurrexit | 9, 12. aptata: corrector apta | 9, 32. ex: suppletum est | 10, 9. codex sic: confit is | 11, 11. delicto ex dilecto restituit corrector | 12, 2. placens: corrector et placens | 13, 2. ordinationi: sic correctum est ex ordinatione | 13, 11. propior: codex proprior | 14, 4. iudices: sed e ex i restitutum est | 14, 10. fratrem tuum (prius): corrector addidit in non manducando. Item post fratrem tuum alterum addidit in manducando | 14, 11. flectetur omne: corrector flectent omnes | 14, 20. offendicum. Idem habes infra 1 Co. 9, 12. sed ibi corrector attigit | 14, 22. quo: correctum est quod | 15, 12. exsurget: sed s suppletum est | 15, 33. vobis. Amen: haec nescio an alterius sint manus (quae et ipsa perquam antiqua est). In codice sic: Ds autem pacis sit cum omnib’ vobis amen’ | 16, 1. correctum est Cenchris | 16, 2. adsistit: correctum est adstitit | 16, 9. Salutate: codex Salute | 16, 15. cum eis: corrector addidit sunt | 16, 25. vos: per incuriam bis scriptum est.
Argumentum.
- alii: super lineam positum est.
Breves.
- IIII. salvis : codex pr. m. salus | VI. eligente : primum fuerat eligentem | VII. sapientia: primum fuerat sapientiam | XI. propinante: codex propinare | XII. arserit: ita restitutum est ex arescit | XIV. stulti a: primum fuerat stultitia | XV. inani iactantia: ita restituit corrector ex inania iactantiae | XVI. cum: suppletum est | XVIII. codex pr. m.: De apostolos. Deinde omnibus correctum est ex hominibus. Postea est: ·/operati ·/fu rint | XIX. generante: primum fuerat generantem | XXV. a: suppletum est | XXVI. tolierare: alterum l improbatum est | XXX. domini: corrector dominici | XXXV. viro ac muliere: prima manus viros ac mulieres | XXXVI. permaneat: prima manus permaneant | XL. Paulo: ex Paulum correctum est | XLIII. cedente: ex credente correctum est | XLIIII. baptismo: primum fuerat baptismum | et prostratione: codex ·/staratione ·/et pro | XLVII. sustenere: corrector sustinere | XLIX. codex: expedi universa | LVI. et heresibus: ita corrector pro ceteris reposuit | LX. unitate: primum fuerat unitatem | LXI. id quod perfectum est: prima manus hic quod perfectum | LXIX. Stephanae: prima manus stephanis.
- 1, 18. id est nobis: haec altera manus delevit | 2, 14. codex: examina tur | 2, 15. ipse: corrector et ipse | 3, 1. codex: ·/m xpo ·/parvulis | 3, 4. Quid igitur: codex quidicitur | 4, 11. cedimur: correctum est caedimur | 4, 15. codex pr. m. pedagorum | 5, 5. codex: ver is | 5, 9. Quae inter forni- et -cariis leguntur (-cariis non utique forni-), suppleta sunt | 5, 11. is: primum fuerat his | 7, 24. in quo: codex in qua | 7, 25. codex: misericordiam | 7, 34. domini: codex (est igitur domini ex dei factum) | 7, 35. observandi: altera manus obsecrandi | 7, 39. liberata: corrector addidit est | 7, 40. permanserit: suppletum est | 8, 2. codex pr. m. exhistimat | 8, 7. primum fuerat idolotytum | 7, 7. codex: de fructu | 9, 12. codex: sed omnia sustinemus ne quod offendic | 9, 13. codex: oper ur | 9, 24: ut: in margine additur omnes | 9, 26. verberans: codex verberant | 10, 8. codex: Neque fornicemur | 10, 13. non: suppletum est | 10, 24. codex: es t | 10, 28. codex pr. m. immolatium | 10, 31. codex: in gloriam | 10, 33. querens: correctum est quaerens | 11, 15. vero: codex viro | 11, 23. dominus: corrector addidit noster | 11, 26. Quotienscumque: n corrector delevit | 11, 29. corpus: corrector addidit domini | 12, 3. potens: correctum est potest | 12, 25. sint: ita ex sunt correctum est | 12, 28. exin gratia: altera manus exinde gratias | 13, l. codex: velut aes | 13, 2. et: suppletum est | 14, 1. prophetetis: ita ex propitetis correctum est | 14, 2. spiritu: corrector spiritus | 14, 3. codex: e rtationem | 14, 6. corrector: in revelatione | 14, 8. det tuba: primum fuerat de turba | 14, 15. et: suppletum est | 14, 22. codex: in ·/sunt ·/signum | 14, 23. omnis: corrector omnes | 14, 31. codex e rtentur | 14, 33. sed: sic ex et factum est | 15, 3. vobis enim: correctum est enim vobis | 15, 7. deinde: dein primum omissum erat | 15, 10. habundantius: sed h deletum est | 15, 14. non: suppletum est | 15, 22. codex: vivificabuntur, sed bu erasum est | 15, 25. ponat: in margine additur omnes | 15, 46. prius non: corrector non prius | 15, 47. caelo: corrector addidit caelestis | 15, 48. qualis: corrector et qualis | 15, 50, codex pr. m. possedere | 15, 54. qui: fuerat quia, sed a deletum est | 16, 2. collecta: corrector collectae | 16, 3. presens: corrector praesens | 16, 15. Fortunati: u ex i correctum est | 16, 22. Maranatha: sed t suppletum est.
Argumentum.
- Troadae: secunda manus addidit per titum.
Capitula.
- II. ceterorumque : sed que ex quae correctum est | quod: desideratur in codice | V. codex sic: De differentiae et apostoli obiurgantis peccamina remittente | VIII. distantiae: primum fuerat distiantiae | X. corrector: excaecante | XIII. et: codex ut | XX. ex: codex et | XXIIII. corrector: conparante; item XXVI. gloriante, recensente, enarrante; item XXVIII. consolante.
- 1 , 6. codex : e rtatione, item oper ur | tollerantia : sed alterum l erasum est | 1, 9. codex i bis | 1, 12. corrector: non in sapientia 1, 17. ergo: corrector hoc ergo | 2, 8. in: suppletum est | 2, 13. eis: suppletum est | 3, 6. spiritus autem vivificat: haec suppleta sunt | 3, 11. corrector: in gloria | 1, 9. persecutionem patimur: prima manus bis scripsit | 4, 10. corpore: corrector addidit nostro | 4, 14. codex: ·/suscitavit ·/cum Iesu | 5, 4. gravati: videtur primitus fuisse ingravati | 5, 15. vivunt: codex viunt | 5, 16. nos: corrector nos ex hoc | 6, 1. codex e rtamur | gratiam: codex gratia | 6, 13. dilatamini et vos: in margine suppleta sunt | 6, 15. codex: cum infidele | 7, 2. prima manus: corrumpimur | 7, 12. eum: suppletum est | 8, 1. Voces insuper vestra in nos rescriptae sunt posteriore quadam manu, quum membrana ex igne detrimentum fecisset | 8, 8. ingenium: codex ingenitum t eraso | 8, 11. promtus: sic corrector ex proptus fecit | 8, 13. codex: aliis sit | 9, 4. invenerint: corrector addidit vos | 9, 13. illos: fuerat illis | 9, 15. codex: inenarrabili | 10, 2. Cf. ad 8, 7. is qui ex igne deperdita rescripsit per errorem et pro nos dedit | 10, 5. in: suppletum est | 10, 8. dedit: corrector addidit nobis | 11, 4. accepitis. sic corrector pro accipistis | 11,5. codex pr. m. exhistimo | 11, 14. codex: s as | 11, 20. vos in: codex in vos | 11, 21. in: suppletum est | 12, 18. codex: hisdem.
Argumentum.
- .prius: codex primus m deleto.
Breves.
- VII. hoc: suppletum est | VIII. corrector: destruente | XII. nos: suppletum est | XVI. atque: codex pr. m. autquae | XXVIII. laboris: corrector liboris (i. e. livoris) | XXIX. spiritus: sequitur in codice p, sed deletum est | XXXVII. corrector: portante.
- 1, 4. primum fuerat eriperent | 1, 14. codex: c taneos | 1, 45. codex: e | 2, 2. codex cucurrerem sed cu erasum est | 3, 2. volo a vobis: videtur librarius scripturus fuisse a vobis volo | 3, 3. cum: corrector ut cum. Ibidem correctum est consummamini | 3, 10. non: in codice desideratur | 3, 13. legis: suppletum est | 3, 18. primum fuerat ex repromissionem, item per promissiones | 3, 20. codex: pr. m. unus | 4, 1. corrector: a servo | 4, 9. codex: ·/elementa ·/egena | 4, 14. corrector: sprevistis | 4, 25. codex: qui coniunctus | 4, 27. primum fuerat deserte | 5, 10. codex: confido in vobis | 5, 15. corrector: consummamini | 5, 24. corrector: carnem suam | 6, 6. codex pr. m. catecizatur | 6, 9. suo enim: corrector enim suo | 6, 12. pr. m. perscutionem | 6, 13. codex: neque enim.
Breves.
- XIX. codex: suste ione | XXXI. codex: m terio.
- 1, 2. nostro et domino: primum fuerat et domino nostro | 1, 5. codex: in adoptionem | 1, 6. dilecto: corrector addidit filio suo | 1, 11. secundum: suppletum est | 1, 13. sancto: codex spu (debebat sco esse) | 1, 22. codex: subsubiecit | 2, 2. codex pr. m. potestis | 2, 19. codex: adv nae | 3, 20. codex: intell us | quae: corrector quam | 4, 9. in: corrector primum in | 4, 11. corrector sic: quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, ahos vero evangelistas | 4, 14. ad: super lineam positum est | 5, 2. corrector: in dilectione | 5, 4. non: suppletum est | 5, 10. codex: sit beneplacitum | 5, 17. dei: corrector domini | 6, 21. sciatis vos: corrector vos sciatis | 6, 24. corrector: dominum nostrum Iesum Christum in incorruptionem. Amen.
Argumentum.
- codex: apostolus.
Capitula.
- I. fuerint: i ex u correctum est | V. quod: suppletum est | XII. et (secundum): in margine suppletum | XIIII. laudibus: suppletum.
- 1, 6. Iesu Christi: altera manus Christi Iesu | 1, 18. gaudeo: codex gaudebo b eraso | 1, 27. evangelio: ita ex evangelium correctum | 2, 1. quod: corrector qua | 2, 9. nomen: corrector addidit quod est | 2, 10. codex: flectattur | 2, 14. codex: faciente en litteris erasis | 2, 25. corrector: Ephaphroditum | 3, 12. codex: sequor autem | 3, 14. supernae | 3, 13. perfecti: corrector addidit sumus | 4, 2. h deletum est | 4, 8. laus: corrector addidit disciplinae | 4, 15. videtur primum fuisse: a Machedoniam | 4, 17. Non: corrector addidit quia | rationem: codex orationem | 4, 18. corrector: Ephaphrodito.
Argumentum.
- codex: p venti.
Capitula.
- VIII. se: in codice desideratur | deleto: codex delealterum f improbatum est | universis: codex univer is | XXVI. corrector: Colossensibus. to | cyrograffo:
- 1, 8. dilectionem: ita ex delectationem restitutum est | 1, 9. in: deletum est | 1, 20. corrector: reconciliari | 1, 22. et: videtur suppletum esse | 2, 1. corrector: Laodiciae | 2, 5. codex: etsi corpore | 2, 8. codex: videte ne | 2, 14. chirograffum: alterum f erasum est | 2, 15. corrector: potestates | 2, 18. corrector: in humilitate et religione | 2, 22. secundum: codex vitiose secum | 3, 5. membra: corrector ergo membra | 3, 11. et: suppletum est | 3, 13. corrector: sicut et | 3, 24. codex pr. m. scietis | 4, 5. corrector: in sapientia | 4, 13. codex: ’hierapoli | 4, 15. corrector: Laodiciae.
Argumentum.
- in Christo Iesu: haec improbavit corrector.
Capitula.
- I. codex pr. m. salvano | II. codex: ad credendum | VI. corrector: operante | VII. codex pr. m. interficerent | XII. et: suppletum est | XVII. codex: raptu | XXIII. codex: thessalonicentium | servetur: sequitur in codice .
Epistula ad Thessaionicenses I.
- 1, 8. et: in codice sed erasum praecedit | 2, 1. corrector: ipsi scitis | ad vos: suppleta sunt | 2, 4. codex: crederetur | 3, 12. autem: corrector autem dominus | 4, 4. codex: sanctificatione | 5, 13. codex: ut habeatis | 5, 14. codex: infirmus; postea estote | 5, 15. corrector: in invicem.
Epistula ad Thessalonicenses II.
- 1, 12. corrector: domini nostri | 2, 15. corrector: traditiones | 3, 1. codex pr. m. curat | 3, 11. codex pr. m. curiosạe.
Capitula.
- IIII. codex: de hymeneo | VI. deo: codex: dno n exstincto | Iesus: sequitur dominus, sed deletum est | VIII. corrector: formula | XI. et exercitio: haec in codice praetermissa sunt | XIII. corrector: doctore, postea pr. m. debeant | XX. corrector: accusatione | XXIII. codex pr. m. infirmus, item abstinuerit vino | XXIIII. codex: peccantis, postea pr. m. operantibus.
- 1, 9. primum fuerat patricidiis et matricidiis | 1, 14. codex: superabundavit hegratia (i. e. haec?) | 1, 20. codex: q | 2, 3. prima manus salvatori no do: secunda salvatore nro deo | 4, 1. codex: descendent n priore eraso, item pr. m. spiritus | 5, 4. corrector: discat | 5, 10. codex: omne | 5, 11. corrector: adulescentiores | 5, 16. quae: ita ex qui correctum | 5, 18. corrector: mercede sua | 6, 4. pugnas: codex pugnans | 6, 12. codex: certa | 6, 13. codex: re it | 6, 16. codex: pote st.
Argumentum.
- codex: e rtatione.
Capitula.
- I. codex: caritiatis i secundo deleto | IX. et: deletum est | XI. codex: vasa, item continente | XII. codex vitiose : claritate ac prae cum | XIII. codex: De | XVI. corrector: instituto | XVIII. inportune: in margine suppletum | XIX. tempus: suppletum est | codex : refut arent | XXI. corrector: Dema, item XXIII. defensione.
- 1, 8. me: suppletum est | 2, 1. corrector: in gratia | 2, 5. codex: leg e | 2, 14. codex: ad subversionem | 2, 20. solum: sequitur | 2, 25. videtur prima manu scriptum fuisse cum modestiam | 3, 15. codex: quia ab | Novum Testamentum (Codex Amiatinus)/Epistula ad Timotheum II.#3:17!3, 17. opus: corrector addidit bonum | 4, 10. Galliam: corrector Galatiam | 4. 14. eius: in rasura scriptum est. (Antea sua?) | 4, 16. me: suppletum est.
Capitula.
- II. codex: episcopis s extremo deleto | IX. codex pr. m. arthimon. Postea: ad bona opera ne infructuosi | X corrector: salutante.
- 1, 3. codex: s ecundum | 1, 10. et: improbavit corrector | codex: vaniloquio o extremo eraso | 1, 15. codex: sed inquinatae | 1, 16. corrector: sint | codex: abhominati h eraso | 2, 2. in: improbatum | 2, 3. corrector: criminatrices | 2, 8. codex pr. m. his | 3, 2. codex: blasphe-
mare | modestos: corrector sed modestoEpistula ad Philemonem.
.- II. corrector: faciente | 20. te : suppletum est | 23. codex: conconcaptivus.
Argumentum.
- codex: ad hebraeos conscriptam
Breves.
- I. codex: iudaeus, item ecodex: domino, item XV. meliores, XIX. celebrabant, XXI. animas, ibidem purificare, XXII. solius, XXIII. que nova, XXX. inmanum, ibidem quae (edidi quam), XXXI. perpeitua i deleto, XXXV. humilis, XXXVI. doctrinamq· (edidi doctrina quam), ibidem esca | XXXVIII. codex: adsumpstione | quo sine: codex quosin rtatio | II. codex : nequesunt praeconium | V. quam: deest in codice | VI. codex: repromissionis, item iudaeus, item exhortator | VII. codex: sacramenti | XI. codex: ingentiam | XII.
- 2, 6. prima manus: memo res, altera: memor es (ita ut r ex initio versus ad finem versus praecedentis translatum sit) | 2, 14. codex: hisdem | 2, 17. et: deletum est | 2, 18. pr. m. et, item temptatur | 3, 2. corrector: domo | 3, 3. codex: habi tus | 3, 8. corrector: in exacervatione | 3, 18. increduli: in erasit corrector | 4, 6. codex : in illam | 4, 10. est: suppletum est | 4, 15. pontificem: suppletum est | corrector: pro similitudine | 5, 6. alio: in margine additur loco | 5, 8. codex: filius didicit, sed lineola erasa est | 6, 1. pr. m. incoationis, item iacentes, | 6, 20. codex. intro | 7, 1. corrector: caede | 7, 20. sacerdotes facti sunt: haec in margine suppleta sunt | 8, 6. codex: scm (i. e. sanctum) | 9, 4. una: deletum est | 9, 12. corrector: redemptione inventa | 9, 13. codex: adspersus d improbato | 9, 17. codex: ·/enim ·/testamentum | 9, 18. sanguine: suppletum est | 9, 25. corrector: saepe | 10, 1. codex: hisdem | 10, 22. corrector: aspersi | 10, 34. corrector: suscepistis | 11, 6. placere: corrector addidit deo | 11, 12. codex: harena | 11, 31. corrector: periit, item 12, 8. filii | 12, 9. non: suppletum est | 12, 29. codex: consummens m altero eraso | 13, 8. in: suppletum est. | In subscriptione scriptum est epistuli.
Capitula.
- XIV. locuntur: corrector addidit quod culpa nequeant detractionis
- 2, 6. codex: exhonor is, item 2, 9. redarguiti i eraso | 2, 11. pr. m. bis mechaberis | 2, 20. mortua: corrector otiosa | 4, 15. codex: ·/voluerit ·dns | 5, 1. codex: A , item 5, 2. putr efactae | 5, 9. ad: corrector ante.
Capitula.
- III. sacerdotes: correctum est ex sacerdotem | IIII. codex: semin | V. hortatur: in codice desideratur | XVII. codex: passibonibus.
- 1, 8. codex: videritis | 1, 23. ex: suppletum est, item 1, 24. ut | 2, 6. corrector: confundetur | 2, 10. codex: consecuti, item 2, 19. quis tristitias | 3, 11. declinet: corrector addidit autem | 3, 18. vivificatos: o ex u correctum est | 3, 22. codex: deglu ens | 4, 3. codex: vinolent , item 5, 8. sobrii.
Capitula.
- IIII. de: in codice desideratur, item V. reservat.
- 1,4. codex: promi | 1, 5. omnem: suppletum est, sed prima ut videtur manu | 4, 19. corrector: dies lucescat 2, 3. in: suppletum est | 2, 17. codex pr. m. exagitate, | 2, 19. codex: quis superatus 2, 20. eis posteriora 3, 4. promi io.
Capitula.
- VI. codex: concupiscentias eius | XIX. codex: peccatis.
- 1, 3. filio: corrector cum filio | 1, 10. faciemus: e erasum est | 4, 16. dei: improbatum est | et qui: et suppletum est | 5, 10. credit: corrector addidit filio | credidit: corrector credit | 5, 12. filium: corrector addidit dei.
- II. codex· ambularet, item III. anti7. codex: non confit ur | 9. praecedit: sed i ex e correctum est | 11. illius: in margine suppletum | 12. codex: rtam. istus |
- II. codex: op9. gerere: codex genere. etur, item III. diotre s |
- 1, 1. illi: suppletum est | 1, 7. corrector: pupunxerunt | et: suppletum est | 1, 9. corrector iohannes | codex pr. m. in insulam qui | 1, 10. codex: turbae r eraso | 1, 13. medio: in margine additum septem | filium: corrector filio | 1, 14. corrector: autem eius et, item et tamquam nix | 2, 1. corrector: scribe, item dicit | 2, 2. codex: potest t extremo eraso | 2, 3. corrector: defecisti | 2, 8. ecclesiae : suppletum est | corrector: scribe | 2, 17. corrector: in calculo | 2, 18. codex: tyathi , item scrib e, item oculus sed correctum est oculos | 2, 20. corrector: permittis, item 2, 22. mechantur 2, 24. altitudines 3, 7 bis claudit | 3, 12. illum ex illam restitutum est | 3, 17. corrector: dicis | mirabilis: correctum est ex mirabiles | corrector: caecus | 4, 3 codex: zmaragdi | 4, 10. sedentem: ex sedenti factum | 5, 1. corrector: dextera | 5, 6. cornua: ex corona restitutum | spiritus: corrector septem spiritus | 5, 7. accepit: in margine additum librum | 6, 9. corrector: altare | 6, 11. codex pr. m. impleatur | 7, 3. codex: nolite | 7, 10. corrector: sedet | 7, 14. codex: illi | 7, 17. corrector: deducet | 8, 4. corrector: et de manu | 9, 4. codex: omnem | 9, 5. codex: eorum ut cruciatus | 9, 7. codex: similitudines ibidem earum a ex o correcto | 9, 11. codex: angel um, ibidem hebreic e, item 9, 14. hab | 9, 20. daemonia: suppletum est, ibidem corrector: simulacra | 10, 1. corrector: nube | 10, 8. dicentem: improbatum est, ibidem codex: mecum et dicentem, item ·/librum ·/accipe | 10, 11. corrector: dicit | 11, 4. domini: suppletum est | 11, 7. bestia: codex bestiae | 11, 8. magnae: corrector addidit iacebunt | 11, 10. corrector: habitabant | 11, 12. codex pr. m. ascende, ibidem corrector: nube | 11, 13. corrector: motu | 11, 17. corrector: agimus tibi | 11, 18. codex: et exterminandi | 12, 5. gentes: suppletum est | 12, 10. codex : quia proiectus | 12, 13. et: improbatum correctori | 12, 14. codex: ·/duae alae ·/mulieri | 13, 17. corrector: nisi qui | 14, 3. codex: poterant n deleto | 14, 4. corrector: hominibus | 14, 5. corrector: enim sunt | 14, 7. corrector: timete | 14, 9. alius: deletum est | 14, 10. corrector: sulphure | 14, 15. corrector: messis | 14, 18. corrector: magna ad eum qui habebat | 14, 20. mille: suppletum est | 15, 4. corrector: pius es, item 15, 5. et ecce | 17, 1. qui: suppletum est | 17, 4. corrector: inmunditiae | 17, 7. qui: corrector quae | 17, 11. codex: in interitum | 18, 12. correctum (sed inepte) videtur lapideo | 19, 2 seq. membrana h. I. scissa periit alleluia, item syllaba rum de suorum. 19, 10. inde ab et fratrum usque testimonium tantummodo haec supersunt: et - - rum tuorum - - tium testimonium ihu - - adora - - imonium | 19, 6. codex pr. m. tonitrum | 19, 12. codex: et in capite ·/diademata (in margine additur ·/eius) | 19, 19. corrector: exercitu | 20, 1. codex: desc m | 21, 7. totum versum corrector supplevit | 21, 11. corrector: iaspidi | 21, 19. corrector: praetioso | 22, 2. corrector: singulos reddentes | 22, 11. inter verba sordescat adhuc et faciat aliquid membranae abscissum est. Perisse videntur verba et iustus iustitiam, quae supplevi. | 22, 14. sit: suppletum est | 22, 16. codex: testifi cari.
Prooemium | Epistula Hieronymi ad Damasum |
- ↑ ) Inseruit eam dissertationem Bibliothecae Leopoldinae Laurentianae s. Catalogo codicum mss. qui iussu Petri Leopoldi in Laurentianam translati sunt. Tom. I. MDCCXCI. p. 701 — 732. Sed tanta ipsi Bandinio visa est libri Amiatini gravitas ut ubi primum in Laurentianam bibliothecam pervenisset, inventi thesauri rationem redderet quum in Novellis Litterariis Florentinis a. 1786, tum libello italice scripto cui titulus est Dissertazione di A. M. Bandini sull'antichissima bibbia creduta dei tempi di S. Gregorio PP. In Vinegia MDCCLXXXVI. nella stamperia Coleti. (Pagg. 90 in 4.)
- ↑ )Etruriam rexit ab anno 1765. usque 1790., Austriam ab 1790. usque 1792.
- ↑ ) Exstructum est in honorem Salvatoris circa annum 750. in monte altissimo Amiatino (hodie monte delle fiore) inter Senam et Radicofani urbes in confinio Etruriae regnique pontificii sito. Quo quum monachi Benedictini per quinque fere saecula usi essent, iussu Gregorii IX. P. M. in eorum locum Cisterciensiura ordo successit.
- ↑ ) Corrige Bandinium, quem eliam Fleckius secutus est, paginam LXXXVI. citantem.
- ↑ ) Optime igitur quadrat illud Servandus Latii extremis de finibus abbas.
- ↑ ) Refert Ciampini in Vet. Monum. Romae 1690. I. cap. XXI. p. 190.
- ↑ Cf. Ital. sacra III. p. 623.
- ↑ id est Aquileiensis.
- ↑ Cautius, utpote doctus bibliothecae praefectus, malebat tempus quam manum Gregorii dicere.
- ↑ ) Videtur iste comes de Ilice tum temporis legatione magni ducis Etruriae apud sedem apostolicam functus esse et in bibliis Amiatinis Romam mittendis indeque ad Amiatinos monachos remittendis partem habuisse.
- ↑ ) Hinc rectius poterat Ihesus quam Iesus a nobis edi. Accedit quod Lc 3, 29. in genealogia ipsum nomen Ihesu plene scriptura est, quemadmodum edidimus.
- ↑ ) Sic: per errorem, ut videtur.
- ↑ ) Aliter factum est in editionibus meis codicis Ephraemi, evangelii Palatini aliorumque monumentorum sacrorum.
- ↑ ) Ita Lc 6, 37. dimittite et dimittimini Ioh 7, 40, turba Mc 6, 25. in disco Ioh 10, 16. et vocem meam audient Ioh 21. 8. trahentes rete piscium 1 Co 5, 9. -cariis non utique forni- Eph 1, 11. secundum 2 Co 3, 6. spirilus autem vivificat. Item loh 9, 21. quomodo 18, 10. pontificis Act 4, 13. constantiam 17, 30. ubique.
- ↑ ) Ut 1 Co 14, 8. de turba pro det tuba Rom 11, 11. dilecto pro delicto Philipp 4, 17. orationem pro rationem Apoc 5, 6. corona pro cornua Heb 12, 9. ubi prima manu omissum erat non. Item in brevibus: 1 Co XII. arescit pro arserit LVI. ceteris pro de heresibus 1 Thess II. edendum pro credendum. Huc pertinent etiam ii loci ubi correctorem secuti sumus in transpositione verborum, ut Mt 21, 5. filium subiugalis Act 4, 27. convenerunt enim, non enim convenerunt edidimus 1 Co 14, 22. in signum sunt, non in sunt signum Ileb 9, 17. testamentum enim, non enim testamentum, etc. Locis eiusmodi pluribus probabile est auctorem codicis se ipsum correxisse.
- ↑ ) Ut Act 27, 8. *Bini portus, **Boni portus 1 Co 14, 1. *propitetis, **prophetetis Lc 21, 4. *ex abundantia sibi, **ex abundanti sibi Act 15, 36. post aliquot autem dies dixit autem 15, 22. *Barsabbam, **Barsabbas Capp. Lucae LXXXVI. *praegrantibus, **praegnantibus.
- ↑ ) Ita Lc 5, 3. eum dedimus pro autem 18, 7. ad se pro ac se 20, 23. ad eos pro eos 24, 48. vos pro vo Ioh 21, 3. navem pro noctem Act 24, 10. ex pro et Rom 16, 9. salutate pro salute 1 Co 11, 15. vero pro viro 2 Co 5, 15. vivunt pro viunt Col 2, 22. secundum pro secum 1 Tim 6, 4. pugnas pro pugnans 3 Ioh 9. gerere pro genere 1 Thess 5, 14. suscipite infirmos pro susc. infirmus. Accusativus in us pro os aliquoties, inprimis in capitulis similibusque locis positus est. Ubique edidi os, us in indice posito.
- ↑ ) Cf. supra Nr. VI.
- ↑ ) Cf. Mc 11, 33. 12, 37.
- ↑ ) Prae ceteris vide Ios. Mar. Thomasii Opp. omnia. T. I. Romae MDCCXLVII. ubi bibliorum latinorum veteres tituli, sectiones et similia, adhibitis multis veteribus libris manuscriptis, pertractantur. Ab hoc Thomasii libro proficiscendum erit, si quis istorum capitulorum rationes ulterius indagare voluerit.
- ↑ ) Ea commentatio plerumque ad verbum ex Bandinio fluxit.
- ↑ ) Ita in Matthaeo numeravit 139, in Marco 82, in Luca 123, in Iohanne 77, in actis 122, in epistula ad Romanos 76, in 1. ad Corinthios 96, in apocalypsi 119, in epistulis catholicis 55.
- ↑ ) Praeterea videndum est ne quis frequentissimis erroribus typographicis, quos Fleckius plerumque Essium secutus in ipso vulgato textu edidit, ad codicem Amiatinum transferat, quippe quem ex notis Fleckii non discrepare viderit. Eiusmodi errores haud levi momento in sola apocalypsi hos sex notavi. 3, 18. omisit et 9, 15. omisit partem 10, 10. omisit angeli 18, 6. habet illis pro illi 21, 3. omisit de, item v. 4. neque clamor.
- ↑ ) Praeterea non maiore diligentia usus est in argumentis librorum Novi Testamenti ex codice edendis: quemadmodum in argumento evang. Iohannis plures versus (omnia quae post „corruptione“ leguntur) plane praetermisit, et secundae ad Corinthios epistulae argumentum nullum esse perperam dixit.
- ↑ ) Sixtina editio paullo pluribus locis quam Clementina cum lectione Amiatina facit. Cf. supra pag. XII sq. ubi relatum est ipsum Amiatinum codicem iussu Sixti V. Romae ad emendanda biblia adhibitum esse.
- ↑ ) Praeter ea quae in ipso textu emendata edidi, huc pertinent loci hi. Mc 6, 14. inopinantur (pro inoperantur?) Mc 10, 30. cum persecutoribus Mc 14, 18. cum eis Lc 6, 26. prophetis Lc 9. 61. illi Ioh. 6, 23. gratias agentes Heb 10, 28. ubi desideratur testibus Apoc 21, 12. angulos. Ac nescio an eodem loco habeam Mt 16, 9 sq. ubi bis deest in Mc 2, 12. ubi post surrexit excidisse videtur et Lc 1, 23. facti sunt Lc 9, 29. factum Lc 19, 29. Bethania Ioh 11, 13. somnii Ioh 16, 1. vos Act 5, 3. et fraudares Act 20, 37. ubi factus excidisse videtur post fletus 2 Thess 2, 14. in quisitionem 1 Pe 4, 1. desit.
- ↑ ) Ios. Mar. Thomasii cardinalis Opp. omnia. T. I. continens sacrorum bibliorum veteres titulos, sectiones etc. Ad mss. codd. recensuit notisque auxit Ant. Franc. Vezzosi. Romae 1747.
- ↑ ) Bandinius in sua de codice Amiatino dissertatione, quum capilula epistularum Pauli inde a 1. ad Corinlhios omnino diversa dicit a relatis a Thomasio, falsus est eo quod non respexit nisi quae Thomasius pag. 395 sqq. exhibuit.
- ↑ ) Lateinische und griechische Messen aus dem zweiten bis sechslen Jahrhundert. Herausgegeben von Franz Joseph Mone. Mit einer Schrifttafel. Francfurt a. M. 1850.
- ↑ ) Passim ea commutatio in editionem Clementinam transisse videtur, ut Mt 4, 6. mandavit Rom 8, 32. donavit.
- ↑ ) Haec elisio plerumque fit sequente i, ut eiciant, adiciuntur. Est vero etiam eecerunt Lc 20, 12. Item Mt 7, 22. cecimus, quod supple in editione: dedimus enim eiecimus.
- ↑ ) Haec accurate notata sunt, suo quodque loco, nisi quod in epislula Hieronymi ad Damasum constanter edidi Mattheus, quum passim esset Matheus.