INCIPIT EPISTULA PETRI APOSTOLI PONTIFICIS
I.1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bythiniae, 2secundum praescientiam dei patris, in sanctificationem spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. Gratia vobis et pax multiplicetur. 3 (1)Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem, conservatam in caelis vobis
5qui in virtute dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo. 6In quo exultatis, modicum nunc si oportet contristari in variis temptationibus, 7ut probatio vestrae fidei multo praetiosior sit auro quod per ignem probatur, (2)inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelationem Iesu Christi; 8quem cum non videritis diligitis, in quem nunc quoque non videntes creditis; quem cum videritis, exultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, 9reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum vestrarum 10De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias; 12quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem, ministrabant ea quae nunc adnuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis spiritu sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. 13 (3)Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi. 14Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, 15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 16quoniam scriptum est Sancti estote, quia et ego sanctus sum.17Et si patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore