Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/433

E Wikisource
Haec pagina emendata est
379
EPISTULA PETRI I.

domini super facientes mala. 13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? 14Sed et si quid patimini propler iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini, 15dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe, sed cum modestia et timore, 16conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt de vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 (12)Melius est enim bene facientes, si velit voluntas dei, pati quam male facientes. 18Quia et Christus semel pro peccatis mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret deo, mortificatos carne, vivificatos autem spiritu: 19in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit, 20qui increduli fuerant aliquando, quando expectabat dei clementia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. 21 (13)Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in deum, per resurrectionem Iesu Christi, 22qui est in dextera dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae heredes efficeremur, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.


IV.


  1 (14)Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne desit a peccatis, 2ut iam non hominum desideriis sed voluntati dei quod reliquum est in carne vivat temporis. 3Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, qui ambulaverunt in luxuriis, in desideriis, vinolentiis, comesationibus, potationibus et inlicitis idolorum cultibus; 4in quo ammirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem, blasphemantes; 5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos. 6 (15)Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum deum in spiritu. 7Omnium autem finis adpropinquabit. (16)Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus, 8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem habentes continuam, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum, 9hospitales invicem sine murmuratione, 10unusquisque sicut accipit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae dei; 11si quis loquitur, quasi sermones dei, si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat deus, ut in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum, cui est gloria et imperium in

III, 13 — IV, 11.
48