Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/434

E Wikisource
Haec pagina emendata est
380
EPITULA PETRI I.

saecula, amen. 12 (17)Carissimi, nolite peregrinari in fervore qui ad temtationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,13sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelationem gloriae eius gaudeatis exultantes. 14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam gloriae dei spiritus in vobis requiescit ab aliis blasphematus, a vobis autem honorificatus. 15 (18)Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor: 16si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem deum in isto nomine. 17Quoniam tempus ut incipiat iudicium de domu dei: si autem primum a nobis, qui finis eorum quinon credunt dei evangelio? 18Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 19Itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem dei, fideli creatori commendant animas suas in benefactis.


V.


  1 (19)Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator. 2Pascite qui est in vobis gregem dei, providentes non coactos sed spontaneae secundum deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, 3neque ut dominantes in cleris, sed forme facti gregi ex animo: 4et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilem gloriae coronam. 5 (20)Similiter adulescentes subditi estote senioribus, omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 6Humiliamini igitur sub potenti manu dei, ut vos exaltet in tempore visitationis, 7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8Sobrii estote, vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; 9cui resistite fortes fide, scientes eandem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitatis fieri. 10 (21)Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet confirmavit solidabitque. 11Ipsi imperium in saecula saeculorum, amen. 12Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam dei, in qua et state. 13Salutat vos ecclesia quae est in Babylone conelecta et Marcus filius meus. 14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Iesu.

EXPLICIT EPISTULA PETRI APOSTOLI PRIMA.