Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est


   Plures fuisse qui evangelia scripserunt, et Lucas evangelista testatur dicens Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis completae sunt sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt sermonem et ministraverunt ei, et perseverantia usque ad praesens tempus monumenta declarant, quae a diversis auctoribus edita diversarum heresium fuere principia: ut est illud iuxta Aegyptios et Thoman et Matthian et Bartholomaeum, duodecim apostolorum, et ·Basilidis atque Apellis, ac reliquorum quos enumerare longissimum est, quum hoc tantum in praesentiarum necesse est dicere, extitisse quosdam qui sine spiritu et gratia conati sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere veritatem. Quibus iure potest illud propheticum coaptari Vae qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt Dicit dominus, et dominus non misit eos. De quibus et salvator in evangeho Iohannis loquitur Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt et latrones. Qui venerunt, non qui missi sunt. Ipse enim ait Veniebant, et ego non mittebam eos. In venientibus praesumtio temeritatis, in missis obsequium veritatis est. Ecclesia autem quae super petram domini voce fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum et ad quam per foramen descensionis occulte misit manum suam, similis dammulae hinnulorum cervorum, quattuor flumina paradisi instar eructans, quattuor et angulos et anulos habet, per quos quasi per arcam testamenti et custos legis domini lignis mobilibus vehitur. Primus omnium Matheus est publicanus cognomento Levi, qui evangelium in Iudaea hebreo sermone edidit, ob eorum vel maxime causam qui in Iesum crediderant ex Iudaeis et nequiquam legis umbra succedente evangelii veritatem servabant. Secundus Marcus interpres apostoli Petri et Alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui dominum quidem salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem iuxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem. Tertius Lucas medicus, natione Syrus Antiochensis, cuius laus in evangeho, qui et ipse discipulus apostoli Pauli in Achaiae ·Boeotiaeque partibus volumen condidit, quaedam altius repetens et, ut ipse in prohemio confitetur, audita magis quam visa describens. Ultimus Iohannes apostolus et evangelista, quem Iesus