Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
PROLOGUS IN EVANGELIA QUATTUOR

amavit plurimum, qui super pectus domini recumbens purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire Ecce mater tua. Is cum esset in Asia et iam tunc hereticorum semina pullulassent, Cerinthi Hebionis et ceterorum qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistula sua anticristos vocat et apostolus Paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis et multarum ecclesiarum legationibus, ·de divinitate salvatoris altius scribere et ad ipsum ut ita dicam dei verbum non tam audaci quam felici temeritate prorumpere, ut ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum respondisse si indicto ieiunio in commune omnes deum deprecarentur; quo expleto revelatione saturatus in illud prohemium caelo venieus eructavit In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat hoc verbum: hoc erat in principio apud deum. Haec igitur quattuor evangelia multum ante praedicta Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur Et in medio sicut similitudo quattuor animalium, et vultus eorum facies hominis et facies leonis et facies vituli et facies aquilae. Prima hominis facies Matheum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. Secunda Marcum, in quo vox leonis in heremo rugientis auditur Vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. Tertia vituli, quae evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumsisse initium praefiguravit. Quarta Iohannem evangelistam, qui adsumtis pinnis aquilae et ad altiora festinans et de verbo dei disputat. Cetera quae sequuntur in eundem sensum proficiunt. Crura eorum recta et pinnati pedes, et quocumque spiritus ibat ibant et non revertebantur, et dorsa eorum plena oculis, et scintillae et lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quattuor facies. Unde et apocalypsis Iohannis post expositionem viginti quattuor seniorum, qui tenentes citharas et fialas adorant agnum dei, introducit fulgura et tonitrua et septem spiritus discurrentes et mare vitreum et quattuor animalia plena oculis, dicens Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile hominis, et quartum simile aquilae volanti. Et post paululum Plena inquit erant oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia Sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens, qui erat et qui venturus est. Quibus cunctis perspicue ostenditur quattuor tantum debere evangelia suscipi, et omnes apocriforum nenias mortuis magis hereticis quam ecclesiasticis vivis canendas.





2