Fuit in emendando quaedam difficultas
| INCIPIUNT CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM. | |
| I. | Generationum quadraginta duarum ab Adam usque ad Christum ordo narratur. |
| II. | Nativitas Iesu Christi de Maria sponso eius Ioseph angelo revelante praedicitur. |
| III. | Natum Christum magi stella sibi duce nuntiante oblatis muneribus adoraverunt. |
| IIII. | Angelo praemonente Ioseph cum Christo fugit in Aegyptum et Herodes occidit infantes. |
| V. | De praedicatione Iohannis baptistae, quod vox clamantis sit Paenitentiam agite. |
| VI. | De baptismo Christi in Iordane a Iohanne et signo trinitatis, patris scilicet eius in voce et utriusque spiritus in columba. |
| VII. | De quadraginta dierum ieiunio et diabolo trina temtatione devicto. |
| VIII. | Relicta Nazareth praedicat terrae Zabulon et Neptalim iuxta vaticinium Esaiae paenitentiam agere iubens. |
| VIIII. | Vocat Petrum Andream Iacobum et Iohannem piscatores, qui mox secuti sunt eum. |
| X. | Per totam Galilaeam praedicat omnes sanando languores. |
| XI. | In monte discipulos docens septem beatitudines et octavam persecutionis exponit. |
| XII. | Discipulos sal terrae et mundi lumen appellans praecipit in splendore operum patrem glorificandum. |
| XIII. | Ob implendam legem venisse se dicens Pharisaeorum docet iustitiam superandam, et homicidium lege vetans etiam munus offerendum fratris iubet reconciliatione differri. |
| XIIII. | Consentiendum in via adversario, non moechandum docens, iubet vitia vel caros inemendabiles sub nomine oculi vel dextrae scandalizantis abscidi. |
| XV. | Quod adulter sit qui uxorem excepta fornicationis causa demiserit: prohibens etiam omnino iurare, docet nec percutienti nec expolianti nec angarianti nec petenti vel mutuare volenti resistere. |
| XVI. | Amandum proximum lege firmans etiam inimicos praecipit diligendos. |
| XVII. | Elemosynam docet in abscondito faciendam, quam sinistra nesciat, id est appetitio laudis humanae. |
2