Fuit in emendando quaedam difficultas
12
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM
XVIII. | Orationis formulam in septem petitionibus tradens ait peccata nisi dimittentibus non dimitti. |
XIX. | Docet sine tristitia ieiunandum nec thesaurizandum in terra. |
XX. | Lucernam corporis oculum appellans, nec duobus dominis posse servire nec sollicitudinem escae et vestis habendam sed regnum dei onmibus praeferendum docet, nec debere sollicitum esse in crastinum. |
XXI. | De mensura iudicii dicens, festucae vel trabis comparatione facta docet prius propria et post fratris vitia resecanda. |
XXII. | Sanctum canibus porcisque non dandum, sed petendum quaerendum pulsandumve praeficit. |
XXIII. | Per latam viam multos, per angustam paucos introire testatur, et falsos cavendos esse prophetas: nomine quoque fructuum bonarum et malarum arborum docet quia nec malum voluntas bona nec bonum opus potest facere voluntas mala. |
XXIIII. | Non vocantes nomen domini nec virtutes in eius nomine facientes sed implentes voluntatem dei intrare dicit in regnum caelorum, adhibita comparatione aedificantis domum super petram aut super harenam. |
XXV. | Leprosum extensione manus ac prolatione verbi Volo mundavit. |
XXVI. | Centurionis puerum curans Iudaeos de regno, in quo gentes promittit venturos, asserit expellendos. |
XXVII. | Socrus Petri dominicae manus tactu sanata ministrat, et multi varia infirmitate curantur. |
XXVIII. | Dicenti Sequar te, non habere se dicit ubi caput reclinet: et interrogantem discipulum a paterna vetuit sepultura. |
XXIX. | In navi dormiens a periclitantibus excitatus tranquillitatem verbo restituit. |
XXX. | In terra Gerassenorum sanatis hominibus daemones ire permittit in porcos. |
XXXI. | In civitate sua paralyticum curat prius dimittendo peccata. |
XXXII. | Matheum vocat, et murmurantibus de publicanorum convivio Pharisaeis ait male habentibus opus esse medico, similitudinem panni rudis ac vini vel utrium ponens. |
XXXIII. | Pergens ad resuscitandam filiam principis mulierem a profluvio sanguinis sanat, suscitans et puellam. |
XXXIIII. | Transiens duos caecos inluminat, et muto linguam eiecto daemone reddit. |
XXXV. | Omnem languorem curans, operarios pro multa messe discipulos virtutibus et doctrina confirmat. |