Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM.


I.

1 (1, 3.)Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. 3Iudas autem genuit Phares et Zarad de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5Salmon autem genuit Booz de Racab, Booz genuit Obeth ex Ruth, Obeth autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae, 7Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10Ezechias autem genuit Manassem, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigrationem Babylonis. 12Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14Azor autem genuit Saddoc, Saddoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus qui vocatur Christus. 17 (2, 10.)Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim, et a David usque transmigrationem Babylonis generationes · quattuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18Christi autem generatio sic erat (3, 5.)Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, ante quam convenirent inventa est in utero habens de spiritu sancto. 19 (4, 10.)Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20Haec autem eo cogitante, ecce angelus

I, 1 — I, 20.