domini in somnis paruit ei ducens Ioseph filii David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. 21Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22Hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a domino per prophetam dicentem 23Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum Nobiscum deus. 24Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam. 25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum.
1Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2dicentes Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. 3Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. 4Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 (5, 7.)At illi dixerunt ei In Bethleem Iudeae. Sic enim scriptum est per prophetam 6Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel. 7 (6, 10.)Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, 8et mittens illos in Bethleem dixit Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. 10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, 11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum tus et murram. 12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13Qui cum recessissent, ecce angelus domini apparuit in somnio Ioseph dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum, 15et erat ibi usque ad obitum Herodis; ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem Ex Aegypto vocavi filium meum. 16Tunc Herodes videns quo-