hoc faciunt? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
1 (42, 10.)Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est. 2Cum ergo facies elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente elemosynam ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4ut sit elemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 7 (43, 5.)Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim pater vester quibus opus sit vobis ante quam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, 11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, 13et ne inducas nos in temtationem, sed libera nos a malo. 14 (44, 6.)Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra; 15si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet peccata vestra. 16 (45, 10.)Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, ubi fures effodiunt et furantur; 20 (46, 5.)thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 (47, 5.)Lucerna corporis est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si