ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt. 24 (48, 5.)Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis deo servire et mamonae. 19 (49, 5.)Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum? 26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater vester caelestis pascit illa: nonne vos magis plures estis illis? 27Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? 28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent: 29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, dcus sic vestit, quanto magis vos, minimae fidei? 31Nolite ergo solliciti esse dicentes Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? 32Haec enim omnia gentes inquirunt: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. 33Quaerite autem primum regnum et iustitiam eius: et omnia haec adicientur vobis. 34Nolite ergo esse solliciti in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
1 (30, 2.)Nolite iudicare, ut non iudicemini: 2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis. 3 (54, 5.)Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4Aut quomodo dicis fratri tuo Sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? 5Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 (52, 40.)Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos. 7 (53, 5.)Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10Aut si piscem petet, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se. 12 (54, 5.)Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et