Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
33
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. 18 (133, 2.)Vos ergo audite parabolam seminantis. 19Omnis qui audit verbum regni et non intellegit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. 20Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. 22Qui autem est seminatus in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23Qui vero in terra bona seminatus est, hic est qui audit verbum et intellegit, et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta. 24 (136, 10.)Aliam parabolam proposuit illis dicens Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. 25Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28Et ait illis Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei Vis, imus et colligimus ea? 29Et ait Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum cum eis. 30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus Colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31 (137, 2.)Aliam parabolam proposuit eis dicens Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. 33 (138, 5.)Aliam parabolam locutus est eis dicens Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae salis tribus, donec fermentatum est totum. 34 (139, 6.)Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis; 35ut adimpleretur quod dictum erat per prophetam dicentem Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 (140, 10.)Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Dissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait Qui seminat bonum semen est filius hominis, 38ager autem est mundus, bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt ne-

XIII, 17 — 38.
5