Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

quam, 39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. 41Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, 42et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. Qui habet aures audiat. 44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, 46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare ex omni genere piscium congreganti, 48quam cura impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, 50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 51Intellexistis haec omnia? Dicunt ei Etiam. 52Ait illis Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 (141, 1.)Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent Unde huic sapientia haec et virtus ? 55Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et frater eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57Et scandalizabantur in eo. (142, 1.)Iesus autem dixit eis Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. 58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

XIV.

1 (143, 2.)In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu, 2et ait pueris suis Hic est Iohannes baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 (144, 2.)Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4Dicebat enim illi Iohannes Non licet tibi habere eam. 5Et volens illum occidere timuit populum, quia sicut prophetam eura habebant. 6 (145, 6.)Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi; 7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

XIII, 39 — XIV, 7.