Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est
40
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum: 5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: 6 (179, 2.)qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. 7Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala, verum tamen vae homini per quem scandalum venit. 8 (180, 6.)Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 (181, 10.)Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est. 11Venit enim filius hominis salvare quod perierat. 12 (182, 5.)Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit? 13Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt. 14Sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis. 15 (183, 5.)Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: 16 (184, 10.)si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum. 17Quod si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem et ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 (185, 7.) Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. 19 (186, 10.)Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, · quaecumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est: 20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21 (187, 5.)Tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine, quoties peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? 22Dicit illi Iesus Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. 23 (188, 10.)Ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. 25Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat, et reddi debitum. 26Procedens autem servus ille orabat eum dicens Patientiam

XVIII, 5 — 26.