Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

habe in me, et omnia reddam tibi. 27Misertus autem dominus servi illius dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens Redde quod debes. 29Et procidens conservus eius rogabat eum dicens Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde, et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant. 32Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: 33non ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. 35Sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

XIX.

1 (189, 6.)Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit · a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen, 2et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3Et accesserunt ad eum Pharisaei temtantes eum et dicentes Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? 4Qui respondens ait eis Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos, 5et dixit Propter hoc dimittit homo patrem et matrem et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet. 7Dicunt illi Quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere? 8Ait illis Quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non sic fuit. 9 (190, 2.)Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. 10 (191, 10.)Dicunt ei discipuli eius Si ita est causa homini cum muliere, non expedit nubere. 11Qui dixit Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. 13 (192, 2.)Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eos. 14Iesus vero ait eis Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. 14Et cum imposuisset eis manus, abiit

XVIII, 27 — XIX, 15.