Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
42
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

inde. 16 (193, 2.)Et ecce unus accedens ait illi Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? 17Qui dixit ei Quid me interrogas de bono? unus est bonus deus: si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18Dicit illi Quae? Iesus autem dixit Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. 20Dicit illi adulescens Omnia haec custodivi: quid adhuc mihi deest? 21 (194, 2.)Ait illi Iesus Si vis perfectus esse, vade vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me. 22 (193, 2.)Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23Iesus autem dixit discipulis suis Amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regno caelorum. 24Et iterum dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum. 25Auditis autem his discipuli mirabantur · dicentes Quis ergo poterit salvus esse? 26Aspiciens autem Iesus dixit illis Apud homines hoc inpossibile est, apud deum autem omnia possibilia sunt. 27Tunc respondens Petrus dixit ei Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 (196, 10.)Iesus autem dixit illis Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, (197, 5.)sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. 29 (198, 2.)Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. 30 (199, 2.)Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

XX.

1 (200, 10.)Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam. 3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, 4et illis dixit Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes, et dicit illis Quid hic statis tota die otiosi? 7Dicunt ei Quia nemo nos conduxit. Dicit illis Ite et vos in vineam. 8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo Voca operarios et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. 9Cum venissent ergo

XIX, 16 — XX, 9.