Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

umbrae, imagines larvaeque multiplices et stolidarum opinio- num confertissimi cunei. Gladius nulli, nulli clava vel bipen- nis fuit; arcus tantum, tum nocturna et clancularia passim tela, hami, fuscinae, decipulae, laquei, harpagones, unci, tendicu- lae, fisci, viscatae virgulae milleque huiusmodi. Signum illis bubo fuit. Alithia contra generosam ductabat aciem, solis imaginem insigni vexillo praeferentem, quietam, imperturbatam, torvam, solido metallo, sive id aurum sive aes sive argentum esset, instructam. Intecta omnibus capita, thoraces aenei, nudi pedes. Acutissimus dextram armabat gladius, laevam codices, qui clypei vice fungerentur, ornabant; adventitio nullo cultu, nisi quod vittis, quae crines circumnecterent: adamas ad frontis summum affixus collucebat. Ipsa quadrato incedens agmine, Fidem inter ac Diligentiam media conspiciebatur: procero corpore, habitu prope divino, veste candida sed perspicua, per quam caelo demeans color et membrorum puritas appareret, fronte hilari, nudis lacertis, stellato vertice, acie oculorum, qui magni apertique essent, acri claraque, crinibus per cor- pus omne difiusis, radiorum instar solis omnia collustrantibus, qui turbae visus hebetarent vulgaresque conspectus eluderent. Praefecti tribunique miro ordine ac silentio sequebantur; hos legumlatores populorumque duces, physici quoque et nobilioris sectae philosophi, iurisconsulti, imperatores militesque fidissimi, sed et regum optimi et medicorum praestantissimi: quin edam (et quod magis mirere) agrorum cultores plurimi et qui pasto- ralem vivunt vitam. Architecti quoque, machinatores et nobi- lium artificum cohors, «inventas et qui vitam excoluere per artes» (*), inter clientes numerabantur. His immixtus suo ordine venerabilis ac pudicus Musarum chorus, nexis in gyrum vicis- sim manibus, paeana canens et phalangem lustrans, circumibat. Impedimenta his nulla, externi comites nulli. Primam tantum ante aciem Momus, quem Mercurio et Nemesi satum dice- (*) Viro., Aeri., VI, 663.