Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
L. J. M. COLUMELLÆ

quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. haec brachia sat erit interim singulis palmitibus in fructum submitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis, quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant, incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat. Siquidem luxuriosa vitis nisi fructu compescitur, male deflorescit, et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut na vitis octo serviat palmitibus; nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit. Illa enim pergulae magis, quam vineae figuram obtinet, quae supra hunc modum materiis distenditur. Nec debemus committere, ut brachia pleniora trunco sint, verum assidue, cum modo e lateribus eorum flagella licuerit submittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iuguum excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel praefracta, vel parum procera fuerit locumque idoneum obtinebit, unde vitis anno sequenti renovari debeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti brachii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit. Atque haec ratio bene institutarum vinearum in perpetuum custodienda erit.