Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est
173
DE RE RUSTICA LIB. IV.

XXII.

Si vero aliter formatas acceperimus vineas, et multorum annorum neglegentia supervenerint iugum, considerandum erit, cuius longitudinis sint duramina, quae excedunt praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus. Is enim a vite submovetur, et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserint, ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint, maiore sumptu restituetur. Mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit. Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et intere quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte, quae vulnerata est, pampinum fundere. Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive pongius prosiluerit, in flagellum submittitur, sive brevius, in pollicem, sive admodum exiguum, in furunculum: is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non annodatus neque adrasus est, vehementem fundit ma-