Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/183

E Wikisource
Haec pagina emendata est
177
DE RE RUSTICA LIB. IV.

respuat. Nam praestat ex vulnere sobolem repullescentem vellere, quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit. Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes internatus aut verucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugo superiecta vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars secta solis afflatu peraruit, aut aquis noxiisve animalibus, quae per medullas irrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est: deinde falce eradi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem. Neque est difficile mox allevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluviam arcet eiusmodi litura, propter quae celerius coalescit, et fructum viridem conservat. Cortex quoque per summa trunci dependens, corpore tenus deliberandus est, quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit, et minus vino caedis affert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est. Atque haec in ima parte vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent. Nam citius coalescunt, et quamdiu cicatricem non obduxerunt, commodius aquam fundunt; transversae plus humoris et recipiunt et continent. Eam culpam ma-