missis novis palmis, quarum delectus scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant, et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt. Quare media in brachio commodissime palmae submittentur, quae nec spem vindemiae destituant, nec emacient stirpem suam. Nonnulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella submittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis, ut nequeant maturitatem capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit. Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet, cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt. Nam ubi ligaveris eas, et ini terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes. At si longius quam ritus agricolarum permittit a capite vitis emicuerit, et brachiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formentur in brachium: ut sic recisa vitis ac renovata intra iugum contineatur. Sed in submittendo custode haec maxime sunt observanda.
Pagina:Columellae opera.djvu/185
Appearance