Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est
186
L. J. M. COLUMELLÆ

XXVIII.

Tempus autem pampinationis ante quam florem vitis ostendat, maxime est eligendum; sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat. Quippe florentem fructum movere non expedit; pubescentem vero et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere: nam fit uberior pluverationibus. Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse. Ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam vineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt, tres esse motus in vite seu potius in omni surculo naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat; tertium, quo maturescat. Hos ergo motus censent fossionibus concitari. Non enim natura quod vult satis efficit, nisi eam labore cum studio iuveris. Atque haec colendarum vinearum cura finitur vindemia.

XXIX.

Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Calend. Novembr. in Calendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine affirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpiuim generibus, quae firmioris et succosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei