nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis; nam plurimum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse est ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, <ne proceriorem faciamus quam> ut tempestates <et> ventos et imbres immobilis pati possit. Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra. Sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata. De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est. Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco magis solida est atque enodis. Cum supra terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto linitur, atque superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis coagmentet fissuram, sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a refectione abfuerit, illigari tamen eum prius quam vitis findatur conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus adradi non amplius tribus digitis debet; [allevari] atque is ab ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere
Pagina:Columellae opera.djvu/194
Appearance