cumdabimus; sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Nonnumquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
X.
Modum pomarii, priusquam semina seras, circummunire maceriis oportet vel saepe vel fossa praecipiti, ut non solum pecori, sed et homini transitum negare valeat, quoniam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt. [2] Generatim autem disponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodito. Ita sole pluviisque macerabitur, et quod positum est, cito comprehendet. [3] At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere voles, minimum ante duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris, laetiores uberioresque fructus percipies. [4] Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur, ac minus frigoris hieme, minusque aestate vaporis per angustum os penetret, etiam ut clivosis locis terra, quae